Latin
1.37.1 to 1.37.11
Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.37.1-11
Unproofread scanNot analysed yet
Non oportet autem terminos semper quaerere nomine exponi, saepe enim erunt orationes quibus non ponunturnomina, quareet difficileeritreducerehujusmodi syllogismos, aliquoties autem et talli accidet propter hujusmodi inquisitionem, ut quoniam immediatorum erit syllogismus; sit enim a duo recti, autem triangulus, vero æquicrurus; ergo ei quod est inest a propter b; ei vero quod est b, non iterum propter aliud, per se enim triangulus habet duos rectos, quare non erit medium ejus quod est a b, cum sit demonstrativum. Manifestum enim quoniam medium non sic semper est sumendum ut hoc aliquid, sed aliquando orationem, quod accidit et in praedicto. Inesse autem primum medio, et hoc postremo non oportet sumere, ut prædicentur semper ad se invicem similiter, et primum de medio, et hoc de postremo, et in non inesse similiter, sed quoties dicitur esse et verum dicere, boc toties arbitrari oportet significare et inesse. Ut quoniam contrariorum una est disciplina: sit enim a unam esse disciplinam, autem contraria sibi invicem, a ergoinest b, non quoniam contraria unum esse eorum disciplinam, sed quoniam verum est dicere de ipsis unam esse eorum disciplinam. Accidit autem quandoque primum de medio dici, medium autem de tertio non dici, ut si sophia est disciplina, boni autem est sophia: conclusio, quoniam boni est disciplina, et non bonum quidem est disciplina, sophia autem est disciplina. Quandoque autem medium quidem de tertio dicitur, primum autem de medio non dicitur, ut siqualisomnisestdisciplina,autcontrarii. Bonura autem est, et contrarium, et quale: conclusio quidem, quoniam boni est disciplina. Non est autem bonum disciplina, neque quale, neque contrarium, sed omnium disciplina. Non estautembonum disciplina, neque conclusio secundum rectum, neque quale, neque contrarium, sed bonum hæc. Est autem quandoque neque primum de medio, neque hoc de tertio, primo de tertio quandoque quidem dicto, quandoque autem non dicto. Ut si cujus est disciplina, hujusestgenus, boniautemestdisciplina: conclusio quoniam boni est genus.