Latin
1.37.12 to 1.37.22
Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.37.12-22
Unproofread scanNot analysed yet
Praedicatur autem nullum de nullo, si autem cujus est disciplina, genus est hoc, boni autem est disciplina; conclusio, quoniam bonum est genus: ergo de extremo quidem[praBdicatur primum, de se autem invicem non dicuntur. Eodem autem modo et nun inesse sumendum non enim semper significat non inesse hoc huic, non esse hoc, hoc; sed aliquando non esse hoc hujus, aut hoc huic: ut quoniam non est motionis motus, autgenerationisgeneratio, voluptatis autem est, non ergo voluptas generatio. Aut rursus quoniam risus est signum, signi autem non est signum, quare non est signum risus; similiter autem et in aliis, in quibus intermitur propositum, eo quod dicitur aliquo modo ad id genus. Rursus quoniam occasio non est tempus opportunum, Deo enim occasio quidem est, tempus autem opportunum non est, eo quod nihil sit Deo conferens. Terminos enim ponendum est occasionem, et tempus opportunum, etDeum. Propositio autem sumenda secundum nominiscausam, simpliciter enim hoc dicimus de omnibus, quoniamterminos quidem semper ponendum secundum declinationes nominum, ut homo, aut bonum, aut contraria, authominis,autboni, autcontrariorum. Propositiones autem sumendum secundum cujusque casus, aut enim quoniam huic ut sequale,autquoniamhujusut duplum, aut quoniam hoc ut feriens, vel videns, aut quoniam hic ut homo, animal,aut si quolibet modo aliter cadit nomen secundum propositionem, inesse autem hoc huic, et verum esse hoc de hoc, toties sumendum, quoties praedicamenta divisa sunt, et hæc aut aliquo modo, aut simpliciter, amplius aut simplicia, aut complexa. Similiter autem et non inesse. Considerandum haec autem, et determinandum optimum.