Latin
Book 1, Chapter 40
Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.40
Unproofread scanNot analysed yet
Amplius autem ex hypothesi syllogismos non est tentandum reducere, nam non est ex iis quae posita snnt reducere; non enim por syllogismum ostensi sunt, sed ad placitum concessi sunt omnes. Ut si quis ponat, si una quasdam potestas non sit contrariorum, neque disciplinam esse unam; deinde disputet quoniam non est una potestas contrariorum, utsanativi et ægrotativi, simulenim idem erit sanativum et fegrotativum. Quoniam autem non est omaium contrariorum una potestas,ostensum est, scd quoniam disciplina non una, non est ostensum; quamvis confiteri sit necesse,at non ex syllogismo, vcrum ex hypothesi; hoc igitur non est reducere, quoniam non una potestas est: hic enim fortasse erat syllogismus, illud autem hypothesis. Similiter autem in his qui per impossibile concluduntur,nam neque hoc est resolvere,sed ad impossibile quidem reductio est; syllogismo enim monstratur; alterum autem non est, nam ex hypothesi concluditur. Differunt, aucem a prædictis quoniam in illis quidem oportet prius confiteri, si debet concedere, ut si ostendatur una potestas contrariorum,etdisciplinam esse eamdem; hic autem et non prius confessi concedunt, eo quod manifestum sit falsum, ut posita diametro symetro, eo quod imparia esse æqualia partibus. Plures autem et diversi terminantur ex conditione, quos prospicere oportet, et notare apte. QucC ergo horum differentiæ, et quoties fiunt, qui sunt ex hypothesi, postea dicemus. Nunc autem tantum sit nobis manifestum quoniam non est resolvere in figuras hujusmodi syllogismos, et ob quam causam diximus.