Latin
1.39.13 to 1.39.17
Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.39.13-17
Unproofread scanNot analysed yet
Omnino enim quod non est ut totum ad partem, et aliud ad hoc ut pars ad totum, ex nullo talium ostendit demonstrator, neque enim fit syllogismus, expositione autem sic utimur, ut et sentiat qui discit dicentes, non enim sic ut sine bis non possibile sit demonstrare, quemadmodum ex quibus est syllogismus. Non lateat autem nos, quoniam in eodem syllogismo, non omnes conclusion. es perunam eamdem figuram sunt, sed hæc quidem per hanc, illa vero per aliam. Palam ergo quoniam et resolutiones sic faciendum. Quoniamautem nonomne propositum in omni figura, sed in unaquaque ciisposita sunt,manifestum est exconclusione in qua figura sit quaerendum. Et ad definitiones orationum quaecunque ad unum' quiddam suntargumentat:p in eorum quae insunt termino, ad quod argumentatum est ponendum terminum, et non totam orationem, minus enim contingitperturbari propterlongitudinem, ut si quis aquam ostendit quoniam est humidus potus, potum et aquam terminos ponendum.