Latin
1.41.11 to 1.41.21
Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.41.11-21
Unproofread scanNot analysed yet
Eorum autem syllogismorum quisunt in postrema figura unus tantum non resolvitur in primam, quando non universalis ponitur privativa,alii autem omnes resolvuntur. Praedicentur enim de omni c. ,et a et 6, ergo convertetur c ad utrumque particulariter; inerit ergo a alicui b,quare erit prima figura, siquidem a omni c, vero alicui 6; et si a quidem omni c, autem alicui c,eadem ratio, convenitur enim ad bc. Si autem 6quidem omni c, a autem alicui c. primus ponendus b, nam omni c, autem alicui a,quare alicui a, quoniam autem convertilur particularis,et a alicui inerit. Et si privativus sit syllogism us universalibus terminis,similiter sumendum. Insit enim omni c, a autem nulli c, ergo alicui inerit c, a autem nulli c,quare erit medium c. Similiter autem et si privativa quidem si universalis, prædicativa autem particularis, nam a quidem nulli c, c, autem alicui inerit. Si autem particularis sumatur privaliva,non erit resolutio,ut si quidem omni c, a autem alicui non inest, conversa enim b c,utræque propositiones eruntparticulares. Manifestum autem quoniam ad resolvendum ad se invicem figuras, quæ ad minorem extremitatem est propositio, convertenda in utrisque figuris, hac conversa,transitio fit; eorum autem qui in media sunt figura, alter quidem resolvitur, alter vero non resolvitur in tertiam, nam cum sit universalis privativa, resolvitur. Sienim a nulli quidem b,alicui autem c, utraque similiter convertitur ad a,quare quidem nulli a, vero alicui,medium ergo a. Quando autem a omni b, autem alicui non insit, non fit resolutio, neutra enim propositionum ex conversione universalis. Qui autem ex tertia sunt figura, resolventur in mediam, quando fuerit universalis privativa, ut si a nulli c, autem alicui, aut omni nam c, a quidem nulli.