Latin
1.41.22 to 1.41.23
Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.41.22-23
Unproofread scanNot analysed yet
autem alicui inerit. Si autem particularis sit privativa, non resolvetur, non enim suscipit conversionem particularis negativa. Manifestum ergo quoniam iidem syllogismi non resolvuntur in his figuris, qui nec in primam resolvebantur, et quoniam in primam figuram reductis syllogismis, isti soli syllogismi per impossibile clauduntur. Quomodo ergo oportet syllogismos reducere,et quoniam resolvuntur figuræ in se invicem, manifestum ex, dictis.