Latin
1.42.2.1 to 1.42.2.9
Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.42.2.1-9
Unproofread scanNot analysed yet
Palam autem quoniamet a et nulli eidem insunt, sed b et contingit eidem alicuiinesse. Similiter autem sehabent et privationes ad prædicationes eadem positione: sit enim a quale in quo a, non aequale in quod b, inæquale in quo c, non ineequale in quo d. In pluribus autem quorum his quidem inest, illis vero non inest idem, negatio quidem similiter vera fit,ut quoniam non sunt alba omnia. ,aut quoniam non est album unumquodque, aut quoniam est non album unumquodque, aut quoniam omnia sunt non alba, falsum est. Similiter autem et ejus quæ est omne animal album, non hæc (est non album omne animal) negatio, ambae enim falsæ, sed es,non omne animal album. Quoniam autem palam quod aliud significat est non album, et non est album, et illa. quidem affirmatio, haec vero negatio, manifestum quoniam non est idem modus monstrandi utrumque, ut quoniam quidquid est animal, non est album,aut contingit non esse album, et quoniam verum dicere non album,hoc enim est esse non album. Sed verum quidem dicere, est album, sive non album, idem modus. Constructive enimambae per primam ostenduntur figuram, nam verum ei quod est similiter ordinatur, ejus enim quae est, verum dicere album, non hæc, verum dicere non album, negatio,sedhæc, non est verum dicere album. Si enim verum dicere quidquid est homo musicum esse,autnonmusicum esse,quidquid est animal sumendum musicum esse, aut non musicum esse, et ostensum est. Non esse autem musicum quidquid esthomo,destructive monstratursecundum dictostresmodos. Simpliciter autem quando sicse habent a et b, ut simul quidem eidem non contingant, omni autem de necessitilte alterum, et rursum c et similiter. Sequitur autem id quod est c, a, et non convertitur, et id quod est sequetur d, et non convertitur, et a quidem et contingunt eidem, autem et non contingunt. Primum ergo quoniam id quod est sequitur d, hinc manifestum quoniam eorum quse suntc alterum ex necessitate omniinest, cui autem non contingitc, eo quod simul infert a, a autem et non contingunt eidem, manifestum quoniam sequetur b.