Latin
1.42.1.11 to 1.42.1.15
Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.42.1.11-15
Unproofread scanNot analysed yet
Si enim verum est dicere quoniam est non album, et quoniam non est album, verum; impossibile est enim simul esse album et esse non album,aut esse lignum album et esse lignum non album: quare si non affirmatio,etnegatio inerit. Ei autem quod est b, non semper c, quod enim omnino non est lignum, neque lignum erit album, nec non album. E converso autem cui inest a, et omni inest, aut enim c, aut d: quoniam autem non possunt simu: esse non album et ese album, inerit, nam de eo quod est album verum est dicere quoniam non est non album. De autem non omnino a erit, nam de eo quod omnino non est lignum, non verum est dicere a quoniam est lignum album; quare verum est, et a non verum, quoniam est lignum album.