Latin
11.30 to 11.36
Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 11.30-36
Unproofread scanNot analysed yet
Similiter autem et si alicui non inest a, ostenderemus: si enim idem est alicui non in esse, et non omni inesse, eadem in utrisque demonstratio. Manifestum ergo quoniam non contrarium, sed oppositum supponendum in omnibus syllogismis, sic enim necessarium erit et axioma probabile; nam si de omni vel affirmatio vel negatio, ostenso quoniam non negatio, necesse est affirmationem veram esse; rursum si non ponant veram esse affirmationarn, constat veram esse negationem; contrariam vero neutro modo contingit ratum facere. Neque enim Į necessarium, si nulli falsum, omni verum, neque probabile ut sit alterum falsum, quoniam alterum varum. Manifestum ergo quoniam in prima figura alia quidem proposita omnia ostenduntur per i1. 1- possibile, universale autem affirmativum non ostenditur.