Latin
Book 2, Chapter 12
Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 12
Unproofread scanNot analysed yet
In media autem figura et postrema et hoc ostenditur. Ponaturenim a non oami inesse, sumptum sit autem omni inesse a; ergo si quidem non omni inest a, autem omni, non omni inest c, hoc autem impossibile. Sit enim manifestum quoniam omnib inest c, quare falsum quod suppositum est, verum est ergo omni inesse. Si autem contrarium supponatur, syllogismus quidem erit ad impossibile, non tamen ostenditur quod propositum est. Si enim a nulli b, omni autem c, nulli 6, c, hoc autem impossibile, quare falsum est, nulli inesse, sed non si hoc falsum, verum omni. Quando autem alicui inest a, supponatur a nulli inesse, autem omni insit; necesse est ergoc nulli inesse, quare si hoc impossibile, necesse est a alicui inesse. Si autem supponatur alicui non esse, eadem erunt quae in prima figura, Rursum supponatur a alicui inesse, autem nulliinsit necesse est igiturc alicui non inesse v sed omniinerat, quare falsum quod suppositum est, nulli ergo inerat a. Quando autem non omni inest a, supponatur omni inesse: autem nulli, necesse est ergo nulli inesse, hoc autem impossibile, quare verum est non omni inesse. Manifestum ergo quoniam omnes syllogismi fiunt per mediam figuram.