Latin
1.1.11 to 1.1.20
Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 1.1.11-20
Unproofread scanNot analysed yet
Rursum considerandum si cui alterum idem,et alterum. Nam si non sunt ambo eidem eaderr. ,manifestum quoniam nee sjbi invicem,Amplius autem ex iis quæ bis accidunt,et quibus hæc accidunt,considerandurn. Nam quæJunq ue alteri accidunt,et alteri oportet accidere,et quibus alterum eorum accidit. ,et alterum eorum oportet accidere; si autem aliquid eorum dissonet, dilucidum quoniam non eadem. Videndum autem et si non in uno genere prædicamenti utraque, sed hoc quidem quale, illud autem quantum, vel ad aliquid indicet. Ruranm si genus utrisque non idem, sed hoc quidem bonum, illud autem malum, aut boc quidem virtus, illud autem scientia. Aut si genus quidem idem, difFerentiæ autem non eædem de utroque prædicantur,sed de boc quidem quoniam contemplativa scientia, de illo autem quoniam activa; similiter autem et in aliis. Amplius autem ex rnagis,si hoc quidem suscipit magis,illud autem nOn,aut si ambo suscipiunt quidem, non simul autem. Ut qui magis amat, non magis concupiscit venerem,quare non idem amor et concupiscentia veneris. Amplius ex appositione, si eidem utrumque appositum,non facit idem totum. Aut si eodem ab utroque sublato,quod relinquitur est alterum. Ut si duplum dimidii et multiplum di. midii idem dixerit esse: sublato enim ab utroque dimidio,reliqua idem oporteret indicare; non indicant autem,nam duplum et multiplum non eadem significant.