Latin
Book 7, Chapter 1
Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 1.2-2
Unproofread scanNot analysed yet
Considerandum autem non solum si jam aliquid accidit impossibile per positionem,sed et si possibile sit ex suppositione existere. Quemadmodum iis qui vacuum et plenum aere idem dicunt esse; nam manifestum quoniam si exeat aer,vacuum quidem non minus,sed magis eril,plenum autem aere non amplius erit; quare supposito aliquo sive vero,sive falso (nibil enim refert.) ,si alterum interimitur, alterum autem non, profecto non idem sunt. Universałiter autem dicendo ex iis quae quovis modo de utroque prædicantur,el de quibus hæc prædicantur, cousiderandum si alicubi dissonent. Nam quaecunque de altero prædicantur, et de allero praedicari oportet, et de quibus alterum prædicatur, et alterum praedicari oportet. Amplius,quia multipliciter idem dicitur,considerandum si secundum alium aliquem modum eadem sunt. Nam specie vel genere eadem, non necesse est numero eadem esse; consideramu> autem utrum sic eadem, an non sic. Amplius, si potest alterum siue altero esse,non erit enim idem ad idem. Igitur loci tot dicuntur.