Latin
1.14.1 to 1.14.11
Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 1.14.1-11
Unproofread scanNot analysed yet
Differentiasautem in ipsis generibus ad se invicem perspiciendum, ut quo differt justitia a fortitudine, et prudentia a temperantia: haec enim omnia ex eodem genere sunt ex virtute. Et ex alio ad aliud, ut in iis quae non nimium differunt, ut in quo differt sensus a scientia nam in iis quæ multum differunt, manifestae sunt omnino differentiae. Similitudinem autem considerandum in iis quae sunt in diversis generibus, ut sicut alterum ad alterum quidem, sic aliud ad aliud, ut sicut scientia ad scibile, sic sensus ad sensibile: et ut alterum in altero aliquo, sic aliud in alio, ut quemadmodum visus in oculo, mens in anima, et ut tranquillitas in mari, serenitas in aere, utrumque enim quies. Maxime autem iniisquae mul. tum distant exercerioportet, facile enim in reliquis poterimus similia inspicere. Considerandum autem et ea quae sub eodem sunt genere, si quid inest omnibus idem, ut homini, et equo, et cani; nam si inest aliquid eis idem in eo sunt similia. Utile autem ipsum quidem, quod quotupliciter, dicitur, considerasseaddiiuciditatem; maximeautem quis sciet quid ponatur, manifesto facto quotupliciterdicitur. Etad fieri secundum rem eamdem, et non ad nomen syllogismos: sieniminmanifestum sit quotupliciter dicitur, contingit non ad idem etiam qui respondet et qui interrogat ferre intellectum; manifestato autem quotupliciter dicitur, et ad quid ferens ponat, ridicuius videbitur interrogans esse, si non ad hoc sermonem faciat. Utile etiam, et ut non falsa ratione decipiamur, sed decipiamus potius: nam scientes quotu pliciterdicitur,llon allucinabimur,sed sciemus si non ad idem sermonem faciat is qui interrogat, et ipsi interrogantes poterimus apparenti ratiocinatione fallere, nisi is qui respondet agnoscat quotupliciter dicitur. Hoc non in omnibus semper possibile, sed quando fuerint eorum quae multipliciter dicuntur, aliaquidem vera, alta autem falsa.