Latin
1.14.12 to 1.14.25
Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 1.14.12-25
Unproofread scanNot analysed yet
Est autem proprie nonconveniens. modus hic dialecticae, quare omnino vitanda dialecticishujusmodi ad nomen disputatio, nisi quis aliter non possit de proposito disserere. Differentias autem invenireutile, et ad syllogismos de eodem, et diverso, et ad cognoscendum quid est unumquodque. Quod autem ad syllogismosdeeodem et diverso utile, manifestum: invenientes enim dieferentiam propositorum quamlibet,ostendenteserimus quoniam non idem. Ad cognoscendum autem qutdestunumquodque,eo quod propriam substantiae cujusque rationem,iis quæ (circa unuroquodquesunt) accommodatis differentiissepararesolemus. Similitudinis autem consideratio utilis est ad inductivas, rationes, et ad syllogismos ex suppositione, et ad assignationem definitionum. Ad inductivas quidem rationes, eo quod circa singula in similibus inductione universale existimamus inducere, non enim facileest mducercignorant. essimilia. Adaynagismoa ex suppositione, eo quod probabile est quemadmodum in uno similium se habet, sic et in reliquis. Quare ad quodcunque eoru m facuItatem habebimus disputandi, profitebimur quemadmodum in bis se babet, sic et in proposito habere. Id enim ostendentes, et propositum ex suppositione ostendentes erimus: supponentes enim quomodo in his se habet, sic et in proposito se habere demonstrationem faciemus. Ad definitionem autem assignationem, eo quod potentes conspicere quid in unoquoque idem, non dubitabimus ad quid oporteat genus (cum definiemus propositum) collocare, nam communium quod maxime in eo quod quid prsedicatur' genus erit. Similiter autem et in multum distantibus utilis ad definitiones similitudinis consideratio, ut quod idem tranquillitas in mari, et serenitas in aere, utrumqueenim quies, etquoniam punctum in linea, et unitas in numero, utrumque enim principium. Quare commune in omnibusgenusassignantes, arbitrabitur non extranee definire. Pene autem et definientes sic solent assignare, nam et unitatem principium numeri dicunt esse; et punctum principium lineae. Manifestum igitur quoniam ad commune utrorumque genus collocant. Instrumenta itaque per quae sunt syllogismi, ha'c sunt;