Latin
Book 1, Chapter 5
Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 1.5
Unproofread scanNot analysed yet
Non lateat autem nos quoniam quae ad proprium, et genus, et accidens omnia dicuntur, et ad definitiones conveniet dici. Ostendentes enim quoniam non ei soli inest quod est sub definitione '(quemadmodum et in proprio), aut quoniam non genus quod assignatum est in definitione, aut quoniam non inest, aliquid eorum quae in definitione dicta sunt (quod quidem et in accidente dici potest), interimentes erimus definitionem. Quare secundum prius assignatam rationem, omnia erunt quodammodo defi. nitioni accommodanda qua; numerata sunt. Sed non propter hoc unam in omnibus universalem methodum quaerendum, neque enim facile invenire hanc est, et si inveniatur, omnino obscura et insuavis plane fuerit ad propositum negotium. Propria vera in unoquoque determinatorum generum assignata methodo, facile ex iis quae circa unumquodque propria sunt decursus propositi fieri possit. Quare universaliterfigura qu! Qem(quemadmodumdictum est prius) dividendum est, reliquorum autem ea quae maxime suntsingulis peculiaria, annectendum; definitioni et generi accomodata ea nuncupantes, peneautem adj uncta sunt quae dicta sunt ad singula.