Latin
Book 1, Chapter 6
Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 1.6
Unproofread scanNot analysed yet
Primumautemomniumdeeodem determinandum quoties dicitur. Videbitur autem idem ut figuraliter sit sumere, Iripliciterdividi. Numero enim, aut specie, aut genere, idem solemus appellare. Numero quidem, quorum nomina plura, res autem una, ut. indumentum etvestis. Specie autem quae cum sint plura, indifferentia sunt secundum speciem, ut homo homini, equus equo; nam hujusmodi specie di. cuntur, quaecunque sub eadem specie sunt. Similiter autem et genere eadem, quaecunque sub eodem genere sunt, ut equus homini. Videbitur autem ab eodem fonte aqua, quæ eadem dicitur, habere aliquam differentiam praeter dictos modos. Non tamen, sed et hujusmodi in eodem ordinetur iis quae secundum unam speciem quoquo modo dicta sunt: omnia enim talia cognata et affinia sibi invicem videntur esse: nam omnis aqua omni aquæ eadem specie dicitur, eo quod habeat quamdam similitudinem; ab eodem autem fonte aqua quæ eadem dicitur nullo alio differt, quam eo quod vehementior sitsimilitudo: quare non separamus idem ab iis quae secundum unam speciem quoquo modo dicuntur. Maxime autem indubitanter quod unum estnumero,idem ab omnibus videtur dici. Soletautem ethoc assignari multipliciter, propriissime autem et primo, quando nomine vel termino idem assignatum fuerit, ut vestis indumento, et animalgressibiiebipesbomini. Secundum autem, quando proprio, ut disciplinæ susceptibilis homini, et quod natura sursum fertur igni. Tertium vero, quando ab accidente, ut sedens, vel musicum Socrati, omnia enim haec unum numero volunt significare. Quod autem verum sit quod nunc dictum est, extranssumentibusnuncupationesmaximequis discat; saepe enim praecipientes nomine vocare aliquem sedentium,transsumimus,quandoforteisnon intelligitcui præceptum facimus, tanquam ab acci-, dente ipso magis intelligente, et jubemus sedentem vel disputantem vocare ad nos, maaifestum quod ut eumdem opinantes, et secundum nomen, et secundum accidens significare. Ergo idem,quemadmodum dictum est, tripliciter dividatur.