Latin
Book 1, Chapter 8
Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 1.8
Unproofread scanNot analysed yet
Primum igitur determinetur quid est propositio dialectica, et quid problema dialecticum. Non enim omnem propositionem,nec omne problema dialecticum ponendum. Nullus enim offeret, qui mentem habeat, quod nulli videtur,nec proponetquod omnibus est manifestum, vel plurimis: nam haec quidem non habent dubitationem, illa autem nemo ponet. Est autem propositio dialectica interrogatio probabilis aut omnibus, aut plurimis, aut sapientibus, et his vel omnibus, vel plurimis, vel maxime familiaribus non inopinabilis. Ponet enim aliquis quod videtursapientibus, nis: id contrarium sitmultorum opi. nionibus. Sunt autem propositiones dialecticae, et ea quae probalibus sunt similia, et contraria iis quae videnturesse prolHibiliasecundum contradictionem protensa,etqu xecunqueopiniones suntsecundum artes inventas. Si enim probabile est eadem esse contrariorum disciplinam,etsensum eumdem esse contrariorum probabile apparebit, et si unam numero gramrnaticen esse,et tibicinariam u namjsi autemplures grammaticas, et plures tibicinariae, omnia enim similia et cognata haec videntur esse. Similiter autem etea quæ probabilibus sunt contrariasecundum contradictionem protensa probabilia videntur. Si enim probabile est quod oportet amicis benefacere, et quod non oportet amicis maleface probabile est; est autem contrarium quidem quod oportet malefacereamicis,secundum contradictionem autem quod non oportet amicis malefacere. Similiter autem et si oportet amicis benefacere, inimicis non oportet; est autem etbocsecundum contradictionem contrariorum, nam oontrarium est quod oportet inimicis benefacere. Similiter autem et in aliis. Probabile autemetinsimilitudineapparetetiam contrarium de contrario, utsi oportet amicis benefacere, et inimicis oportet male, apparebit et contrarium hoc quod est amicis benef'acere, et quod inimicis male. Utrum autem secundum veritatem se habeat, vel non, in iis quae de contrario dicentur ostendetur. Palam autem quoniam et quaecunque opinione; ; secundum artes sunt, dialecticaa propositiones sunt. Ponetenim aliquis ea quae videntur iis qui in eis probati sunt, ut de his quidem quae in geometria, ut geometer, de illis autem quae in medicina, ut medicus.