Latin
Book 1, Chapter 9
Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 1.9
Unproofread scanNot analysed yet
Problema autem dialecticum est speculatio intendens vel ad electionem, et fugam, vel ad veritatem et scientiam, aut per se, aut ut adminiculans ad aliquid aliud talium, de quo aut neutro modo opinantur, aut contrarie plerique sapientibus, aut sapientes plerisque, aut utrisque iidem eisdem. Quædam enim problematum utile ostseire tanlum eligendum, vel fugiendum, ut utrum voluptas sit eligenda, an non. Qusedamjautem ad sciendum tantum, ututrum mundus æternus sit, an non. Quaedam vero ipsa per se quidemadneutrumhorum, adminiculantia autem sunt ad aliqua talium. Pleraque enim ipsa quidem per se non volumus cognoscere, sed aliorum gratia, ut perilla aliud quidpiam cognoscamus. Sunt autem problemata et de quibus contrarii sunt syllogismi: dubitationem enim habent utrum sic se habentan non sic, eo quod utrisque sunt rationes suasibiles. Et de quibus rationem non habemus, cum sint magna, difficilearbitrantesessepropterquodassignare; ut utrum mundus sit aeternus, an non, nam hujusmodi quaeret aliquis. Problemata ergo et propositionea (ut dictum est) derminata sint. Positio est opinio admirabilis alicujus familiarium secundum philosophiam,utquod non estcuntradicere,quemadmodum dixit Antisthenes, et quod omnia moventur, secundum Heraclitum, aut quod unum est ens, quemadmodum Melissus dixit(nam de quovis contraria opinionibus profarenle curam habere stultum est, aut de quibus orationem habemuscontrariam opinionibus, ut quoniam non omne quod est, vel factum est, vel aeternum, quemadmodum sophistae dicunt. Nam musicum, grammaticum esse, neque factum, neque esseaeternum. Hocenim etsialicuinon videatur, videbitur utique eo quod rationem habeat suasibilem. Est igitur et positio quidem problema, non autem omne problema positio,eoquodquasdam problematum talia sunt, de quibus neutro modo opinamur. Quod autem est positio problema manUestum est: necesse est enim ex iis quae dicta sunt, aut plures sapientibus circa positionem dubitare, aut utroBlibet sibimet, eo quod opinio quaedam admirandaposilio est. Pene autem nunc omnia dialecticaprobiematapositionesvacantur. Differat autem nihil quomodolibet dictum: non enim nomen effinere volentes divisimus sic ea, sed ut non lateant nos,cum quædam eorum suntdifferentiae. Non opor. tet autem omne problema, nec omnem positionem considerare, sed quam dubitabit aliquis eorum, qui ratione egent, et non pcena vel sensu. Nam qui dubitant utrum oporteal deos honorare, et parentes diligere, an non, pcenaindigent; qui vero utrum nix alba an non,sensu. Neque vero quorum propinqua est demonstratio, neque quorum valde longe: nam illa quidem non habent dubitationem, haec autem magis quam secundum falcultatem exercitativam.