Latin
2.12 to 2.24
Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 2.12-2-24
Unproofread scanNot analysed yet
Quorum enim corruptiones malæ,ipsa eligibiliora,similiter autem et in abjectionibus,etin contrariis,nam si abjectio, vel contrarium fugibilius est, ipsum eligibilius; in generationibus autem et sumptionibuse contrario. Quorum enim sumptiones,et generationes et eligibiliores, et ipsa quoque eligibiliora. Alius autem locus est. Quod propinquius bono,melius atque eli. gibilius. Et quod similius est bono,ut justitiajusto. Et quod meliori eorum est similius,quemadmodum Ajacem Ulysse dicunt aliqui meliorem esse,eo quod similior est Achilli. Instantia hujus est, quod non verum sit, nihil enim prohibet non qua ratione optimus est Achilles, eadem similiorem esse Ajacem: cum erit alter quidem bonus,non similiter autem. Considerandum autem si et in ridiculosioribus sit simile,ut simia homini quam equo,cum non sit similis:non enim est simia melior,similior tamen est homini. Rursum in duobus:si hoc quidem meliori, illud autem pejori est similius, erit melius quod meliori est similius. Habet autem et hoc instantiam, nihil enim prohibethoc quidem meliori parum simile esse, illud autem pejori valde, ut si Ajax quidem Achilli:'parum, Ulysses autem Nestori valde, ut si hoc quidem meliori in pejoribus,illud autem pejori in melioribus,ut equus asino, et simia hominis. Et quod maxime insigne,eo quod minus tale. Et quod difficilius,magis enim amamus cum habemus,quod non est facile adipisci. Et quod magis proprium eo quod communius. Etquod magis incommunius,nam magis eligendum quod nullamolestiasequitur,quam quod sequilur. Amplius,si hoc illo melius,etomnino optimum eorum quae in hoc,melius eo quod in altero optimum. Ut si melior est homo quam equus, et optimus homo, optimo equo melior. Etsi optimum optimo melius,et simpliciter hoc illo melius, ut si optimus homo,optimo equo melior,et simpliciter homo,simpliciterequo melior. Am plius,ea quæ volumus amicos participare, eligibiliora quam quae non.