Latin
2.25 to 2.34
Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 2.25-34
Unproofread scanNot analysed yet
Et quae ad amicum agere malumus quam quæ ad quemlibet,illa eligibiJiora. Ut juste agere et benefacere,magis quam videri,nam amicis benefacere volumus magis quam videri,quibuslibet autem e converso. Et quae sunt ex circumstantia necessariis me. . liora,aliquando autem et eligibiliora. Melius enim quam vivere, bene vivere,bene autem vivere est ex circumstantia,ipsumautem viverenecessarium. Aliquando autem meliora non etiam eligibiliora, non enim si meliora,necessariaquodeligibiliora: philosophari siquidem melius quam lucrari,sed non magis eligendum indigenti necessariis. Ex circumstantia autem est quando, existentibus necessariis, alia quædam adjiciuntur bonorum. Fere autem fortasse eligibilius quod necessarium est,melius autem quod ex circumstantia. Et quod non est ab alio exquirere quam quod est et ab alio. Quale sustinet justitia ad fortitudinem. Et si hoc quidem sine illo eligendum, illud autem sine hoc non. Ut potestas sine prudentia non cligenda,prudp. ntia vera sine pates tate eligenda. Et duorum,si alterum negamus,ut reliquum videaturnobis inesse,illud eligibilius quod volumus nobis videri inesse. Ut laborem diligere non negamus, ut ingeniosi essevideamur. Amplius,pro cujus absentia minus increpandi sunt moleste ferentes,hoc magis eligendum. Et pro cujus absentia non moleste ferentem magis increpandum, id eligibilius.