Latin
3.12 to 3.23
Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 3.12-23
Unproofread scanNot analysed yet
Probabile enim similiter et in utrisque, ut in virtute et in vitio,justitia et injustitia, utrisque enim secundum negationem medium. Amplius, quando non est contrarium generi,considerandum non solum si contrarium in eodem genere,sed et medium. In quo enim extrema, et medium, ut in albo et nigro, nam color genus et horum et mediorum colorum omnium. Instantia,quoniamdefectusquidem, et superabundantia in eodem genere (in malo enim ambo), mediocre autem cum sit medium horum, non in malo, sed in bono est. Considerandum etiam si genus quidem contrarium est alicui, speciesautem nulli. Nam si genus est contrarium alicui, et species, quemadmodum virtus et vitium, et justitia et injustitia, similiter autem etin aliis consideranti manifestum videtur esse. Instantia, in sanitate et ægritudine, simpliciter enim sanitas xgritudini contraria; aliqua autem ægritudo, cum sit species aegritudinis, nulli contrarium, ut febris et ophthalmia, et unumquoque aliorum. Interimenti igitur tot modis inspiciendum: si enim non insint quae dicta sunt, manifestum autem non esse genus quod assignatum est. Construenti vero tripliciter, primum quidem si contrarium speciei sit in dicto genere, cum non sit contrarium generi. Nam si contrarium in hoc, manifestum quoniam et quod propositum est. Amplius si medium in dicto genere,nam in quo medium,et, extrema. Rursum si sit et contrarium quidem generi,considerandum est,et si contrarium in contrario. Nam si sit, manifestum quod et propositum in proposito.