Latin
4.1 to 4.9
Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 4.1-3-9
Unproofread scanNot analysed yet
Rursum in casibus et conjugatis, si similiter sequuntur, et interimenti et construenti. Simul enim uni et omnibus insunt vel non insunt,ut si justitia scientia quxdam,et juste scienter,et justus sciens; si autem horum aliquid non inest,nec reliquorum ulIum. Rursum in iis quae similiter se habent ad invicem,ut delectabile similiter se ad voluptatem, et utile ad bonum,utrumque enim utriusqueeffectivum. Si igitur voluptas quiddam bonum, et delectabile quiddam utile erit; manifestum enim quoniam boni erit effectivum,eo quod voluptas bonum. Similiter autem et in generationibus et corruptionibus,ut si aedificare est operari,ædificasse operatum esse,et si discere est reminisci, et didisse recordatum esse, et si dissolvi est corrumpi,et dissolutum esse corruptum esse, et dissolutio corruptio quasdam. Et in generativis vero et in corruptivis,similiter et in potentiis et usibus, et omnino secundum quamlibet similitudinem et interimenti et construenti inspiciendum, quemadmodum in generationeet corruptione diximus. Nam si corruptivum dissolutivum et corrumpi dissolvi,et si generativum est effectivum,et generari fieri, et generatio factio, similiter et in potentiis etusibus,etomnino sipotentiadispositio,et posse disponi, et si -alicujus usus est actus, et uti agere,et usum esse egisse. Si autem sit privatio id quod opponitur speciei, duobus modis est inlerimere. Primum quidem si assignato genereest oppositum. Aut enim simpliciter in nullo genereeodem privatio,aut non in ultimo,ut si visus in ultimo genere est,sensus,cæcitas non erit sensus. Secundo autem,si et generi et speciei opponitur privatio,non est autem oppositum in opposito,nec quod assignatum est in assignato erit. Interimenti igitur,quemadmodum dictum est,utendum. Construenti autem uno modo,nam si oppositum in opposito,et proposilum in proposito erit, ut si caecitas insensibilitas quaedam, et visus sensus.