Latin
3.2.17 to 3.2.31
Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 3.2.17-31
Unproofread scanNot analysed yet
est ex i nductione,ut si homo animal,non anin::al non homo; ; similiterautemet in aliis. Hic enim econuerso consequentia, nam hominem animal sequitur, non hominem autem, non animal nequaquam; sed econverso, non animal, non homo. Inomnibusigiturtaleestexistimandum, utsibonum,suave, etr. onsuave, nonbonum; siautemnon hoc nec illud, similiter autem et si non suave, non bonum, bonum suave. Manifestum igiturquod utrumque convertitur, quæ secundum contradictionem est consequentia econverso facta. In contrariis autem considerandum si contrarium contrariumsequatur, an contra seipsa consequentia, an econverso, et interimentiet construenti. Sumere autem et talia est ex inductione quanlum utile est, contra ipsum consequentia est, ut in fortitudine et timiditate; nam illam quidem sequitur virtus, hanc autem vitium,et illam quidemsequitureligendumhancautemfugiendum: igitur contra seipsa et horum consequentia, contrarium enim eligendum fugiendo, similiter autem et in aliis. Econverso autem consequentia, ut bonam quidem hahiludinem sanitas sequitur,malam autem habitudinem aegritudo nequaquam,sed aegritudinem mala habitudo,manifestum igitur quoniam econverso in his consequentiafit. Raro autem econverso accidit in contrariis, sed in pluribus in seipsa consequentia; si ergo neque contra seipsa contrarium sequitur contrarium, ncque econverso, manifestum quoniam neque eorum quæ dicta sunt alterum sequitur alterum, si autem in contrariis, et in iis quae dicta sunt necesse alterum sequi alterum. Similiter autem contrariis,et in privalionibus,et habitibus respiciendum. Verumtamen non est in privationibus econverso, sed conlraseipsa eonsequentiam necessarium est semper fieri, veluti visum sequi sensum, cæcitatem autem insensibilitatem; opponitur enim sensus insensibilitati, ut habitus et privatio, nam illud horum quidem habitus, hoc autem privatio est. Similiter autem habitui et privationi, et in iis quæsuntad aliquid,utendum, contra seipsaenim, et horum consequentia, ut si triplum multiplum,et subtriplum submultiplum dicitur: dicitur enim triplum quidem ad subtriplum, multiplurn autem ad submultiplum.