Latin
3.2.32 to 3.2.39
Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 3.2.32-39
Unproofread scanNot analysed yet
Rursus, si scientia opinio, et scibile opinabile, et si visus sensus, et visibile sensibile. Instantia, quod non necesse est in iis quae sunt ad aliquid consequentiam fieri quemadmodum dictum est,nam sensibile scibile est, sensus autem non est scientia. Non tamen verainstantiavideturesse,multi enim non dicunt sensibilium esse scientiam. Insuper autem ad contrarium non minus utile quod dictum est, ut quod sensibile non est scibile, neque enim sensus scientia Rursus in conjugatis et in casibus, et interimenti et construenti. Dicuntur autem conjugata hujusmodi, ut justa, et justus justitiæ,et fortia, et fortis fortitudini- Similiter autem effectiva eLconservativa, conjugata illi cujus sunt effectiva et conservativa, ut sanati va sanitatis,habitu ativa habitudinis, eodem autem modo et in aliis: conjugata igitur talia solent dici. Casus autem, ut juste, et fortiter, et sanative, habitative, et quæcunque eodem modo dicuntur. Videntur autem et quai sunt secundum casus, conjugata esse, ut juste justitiae, et fortiter fortitudini. Conjugata autem dicuntur secundum eamdem conjugationem omnia, ut justitia, justus, justum, juste; manifestum igitur quoniam uno quovis ostenso eorum quas secundum eamdem conjugationem dicuntur, ut bono, vel laudabili, et reliqua omniaostensa sunt, utsijustilia est laudabilium, et juste,justus,justumlaudabilium; diceturautemjuste et laudabiliter secundum eumdem casum (nam a laudabili) quemadmodum juste a justitia. Considerandum autem non solum in eo quod dictum est,sed et in contrario contrariam. Ut quod bonum non ex necessitatesuave,nequeenim malum triste,ut si hoc et illud,etsijustitia 8cienliil,et injustitiaignorantia, et si quod juste est, scienter et exporienterest, quod injuste est, ignoranter et experienter est, si autem haec non nec illa, velut in hoc quod nunc dictum, nam magis utique apparebit, quod injusteexperienter quam inexperienter. Hic autem locus dictus est prius incontrariorum conseq uentiis,nihil enim aliud nunc ostendimus quam contrarium sequi contrarium. Amplius in generationibus,et corruptionibus,et effectivis, et corruptivis, et interimenti, etastruenti, Quorum enim generationes bonae sunt, et ipsa bona sunt, et si ipsa bona sunt, et generationes bonæ;