Latin
3.25 to 3.37
Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 3.25-37
Unproofread scanNot analysed yet
Primus quidem, si per oppositum oppositum definivit, ut si per ma. lum, bonum. Simul enim natura opposita, et nonnullis etiam eadem disciplina utrorumque videtur esse; ; quare non notius alterum altero. Oportetautem non latere quaedam fortassealiterdefinirinonposse, ut duplum sine dimidio, et quaecunque per se ad aliquid dicuntur: nam omnibus hujusmodi est idem esse ei quod est ad aliquid quodam modo se habere; quare non est possibile sine altero alterum cognoscere, eo quod necessarium est in alterius oratione coassumi et alterum. Ergo cognoscere quidem oportethujusmodiomnia,utiautemeisin his ut videbitur expedire. Alius, si eodem usus est ei quod definitur. Latet autem, cum non eodem deliniti nomine utitur, ut si solem stellam in die apparentem definivit,nam qui die utitur, sole utitur, et par est ad deprehendendatalia sumere pro nomine orationem, ut quod dies est, solis latio super terram: nam tunc manifestum quod qui solis lationem super terram dixit, solem dixit; quare utitur sole, qui die utitur. Rur. sum si eo quod e diverso dividitur, id quod e diverso dividitur definivit. Ut impar est, qui unitatemajor est pare, simul enim natura, quae ex eodem genere e diverso dividuntur, impar autem et par e diverso dividuntur,nam ambo numeri differentiae. Similiter autem et si per inferiora, superiora definivit. Ut parem numerum, qui bipartite secatur, aut bonum habitum virtutis:nam et bipartite sumptum est a duobus quæ paria sunt, et virtus bonum quod dam est, quare inferiora haec quam illa sunt. Est autem necesse eum qui inferioribus utitur, et illis uti: nam et qui virtute utitur, bono utitur,eo quod bonum quoddam virtus, similiterautem etqui bipartite utitur, et pare utitur, eo quod in duo secari significat bipartite secari, duo autem paria sunt.