Latin
3.38 to 3.45
Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 3.38-45
Unproofread scanNot analysed yet
Universaliter igitur dicendo, unusest locus non per, priora et notiora fecisse orationem, partes autem ejus ea quae dicta sunt. Secundus autem, si res cum sit non poniturin genere. Ndm in omnibus hujusmodi peccatum est,in quibusnon prius ponitur in oratione quid est, ut corporis definitio, quod babet tres dimensiones, aut si quis hominem definivit, quod est sciens numerare, non enim dictum est quid est habere tres dimensiones, vel quid est scit numerare. Genus autem vult quid est significare, et primum apponitur eorum quae in definitione dicuntur. Amplius, si ad plura cum dicatur id quod definitur, non ad omnia assignavit, ut si grammaticen, scientiam scribendi quod proFertur, nam indiget et quod tegendi, nihilo enim magis scribendi quam legendi assignatqui definit. Quare non alius,sed qui utraque bæc dicit, eo quod plures non contingit ejusdem definitiones esse, in quibusdam profecto secundum veritatem se habet, ut dictum est, in quibusdam autem non, ut in quibuscunque non per se dicitur ad utrumque, ut medicinam, scientiam, sanitatem et aegritudinem efficiendi: nam de ilia quidem per se dicitur, de hacautem per accidens, simpliciter enim alienum a medicina ægritudinem efiicere. Quare nihil magis definivit qui ad utrumque assignavit, quam qui ad alterum, verum fortasse et deterius, eo quod et reliquorum quilibet potest aegritudinem efficere, Amplius, si non ad melius,sed ad pejus assignavit, cum sint plura ad qua? dicitur quod definitur. Nam omnis disciplina et potestas, optimi videtur esse. Rursum si non positnm est in proprio genere quod dictum est, considerandum ex iis (quæ ad genera sunt) elementis, quemadmodum est dictum prius. Rursum si transiliens dicit genera, ut qui justitiam, aequalitatis habitum efFectivum, vel distributivum æqui, nam transilit (qui sic deHuit) virtutem.