Latin
3.34 to 3.46
Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 3.34-46
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniamsutemomnispropositio syllogistica,autearum aliqua est ex quibus syllogismus, aut propter aliquam illarum, manifestum quod quandoque alterius gratia sumetur exeoquodplurasimiliainterrogant. Nam aut per inductionem, aut per similitudinem, plerumque universale sumunt; singularis igituromnia ponendum,3i sintveraet probabilia. Ad universale aut tentandum instantiam ferre. Nam sine instantia vel quæ sit, vel quæ videatur, prohibere orationem,protervire est; si igitur multis apparentibus non dederit universale qui non habet instantiam,manifestum est quoniam protervit. Amplius, si neque contra argument'ari babeat quod non verum,multo magis videbitur protervire,quamvis nec hoc sufficiat; nam complureso rationes opinionibus contrarias habemus,quas difficile est solvere, velut Zenonis, quod non contingit moveri, neque stadium pertransire, sed non propter id quas sunt opposita his non ponendum. Si igiturqui neque contra argumentari habet,neque instare,non ponit dilucidum, quoniam protervit. Est enim in disputationibus protervia responsio præter dictos mod os, syllogismi deAtructio. Sustinere autem et positionem et definitionem, ipsum sibi ipsi oportet praeargumentando. Nam ex quibus interimunt interrogantes quod proponitur,manifestumquoniam iis adversandum. Inopinabilem vera suppositionem cavendum sustinere. Eritauteminopinabilismultipliciter nameteaexqua absona contingit dicere (ut si omnia dicat aliquis moveri, aut nihil), et quaecunque pejoris majoris esse eligenda, et quae contraria, consiliis, ut quod voluptas bonum,etinjuriam facere melius quam injuriam pati, nam non ut orationis gratia sustinentem, sed ut ea quae videantur dicentem oderunt. Quæcunque vero orationum falsum sylJogizant,soIvendum interimendo id propter quod fil falsum. Nam non is qui quodvis interimit solvit,ne quidem si falsum est quod interimiturjbabere enim potest plura falsa oratio,ut si quis sumat sedentem scribere. Socratem vero sedere, accidit enim ex his, Socratem scribere; interempto igitur Socratem sedere,nihil magis soluta est oratio,quamvis falsum sit postulatum,sed non propterid oratio falsa. Nam si quis sit sedens,non scribens autem,non amplius in tali apte accommodabitur eadem solutio;