Latin
3.47 to 3.50
Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 3.47-50
Unproofread scanNot analysed yet
quare non id interimendum, sed sedentem scribere, non enim omnis qui sedet scribit. Solvit igitur omnino, qui interimit id propter quod fitfalsum,novit autem solutionem qui scit quod propter id falsa oratio, quemadmodum in iis quae falso describuntur; non enim sufficit instare,ne quidem si falsum sit quod interimitur,sed et id propterquod falsum,assignandum; sic enim erit manifestum utrum praevidens aliquid, an non, facit instantiam.