Latin
4.10 to 4.21
Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 4.10-21
Unproofread scanNot analysed yet
Rursum in negationibus considerandum e converso,quemadmodum in accidente dicebatur,ut si delectabile quod bonum,quod non bonum non delectabile. Nam si non ita se habet, erit contra, non bonum delectabile. At impossibile est,si bonum genus est delectabilis,e8se quidquam non bonum delectabile. Nam de quibus genus non praedicatur,nec specierum ulla. Et construentieliam similiter inspiciendum. Nam si non bonum,non delectabile, delectabile bonum, quare genus bonum delectabilis. Si autem si ad aliquid species, considerandum si et genus ad aliquid. Nam si species ad aliquid,et genus,ut in duplici et multiplici,utrumque enim ad aliquid. Si autem genus ad aliquid,non necessario est species. Nam disciplina ad aliquid, grammatica autem non. An nec quod prius dictum estverumvidebitur? namvirtus ipsum quod bonum, et ipsum quod honestum, et virtus quidem ad aliquid,bonum vero et honestum non ad aliquid, sed qualia. Rursum si non ad idem dicitur species, et secundum se,et secundum genus. Ut si duplum dimidi dicitur duplum, et multiplum dimidii oportet dici; si autem non, non erit multiplum genus dupli. Amplius,si non ad idem et secundum genus dicitur, et secundum omnia genera. Nam si duplum dimidii multiplum est,et abundans dimidii dicetur,et simpliciter secundum omnia superiora genera ad dimidium dicetur. Instantia,quod non necesse est secundum se, et secundum genus ad idem dici; nam scientia scibilis dicitur,habitus autem et dispositio non scibilis,sed animæ. Rursum si similiter dicitur genus,et species secundum casus. Ut si alicui, aut alicujus aut quolibet modo aliter dicitur: nam ut species et genus,velut in duplo et in superioribus, alicujus,enim et duplum et multiplum; similiter autem ei in scientia, alicujus enim et haec et genera, ut dispositio et habitus.