Latin
Book 5, Chapter 5
Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 5.1
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde ex magis et minus. Primum quidem destruenti,si quod magis est,ejusquod magis non est proprium. Neque enim quod minus est, ejus quod minus erit proprium,nequequod minimeejus quod minime,neque quod maxime ejus quod maxime,neque quod simpliciter ejus quod simpliciter,ut quia non est mag-is colorari magiscorporisproprium,neque minus colorari minus corporis proprium erit, neque colorari corporis omnino. Construenti autem, si quod magis est ejus quod magis est,est proprium. Nam quod minus est, ejus quod minus est erit proprium, et quod minime,ejus quod minirne,et quod maxime, ejus quod maxime, et quod simpliciter, ejus quod simpliciter,ut quiamagis viventis magis sentire est proprium, et minus viventis minus sentire erit proprium, et ejus quod maxime id quod maxime, et ejus quod minime id quod minime, et ejus quod simpliciter id quoque quod simpliciter. Et ex eo autem quod simpliciter,adeadem considerandum,destruenti quidem,si quod simpliciter non est proprium. Neque enim quod magis est ejus quod magis, neque quod minus ejus quod minus, neque quod maxime ejus quod maxime,neque quod mini me ejus quod minime erit proprium, ut quia non est hominis propriumstudiosum,nequemagishominis, magis studiosum erit proprium. Construentiautem, si quod simpliciter est, ejus quod simpliciter est proprium. Nam et hoc quod magis ejus quod magis, et quod minus ejus quod minus, et quod minime ejus quod minime, et quod maxime ejus quod maxime erit proprium, ut quia est ignis proprium sursum ferri secundumnaturam,et magis igniserit magis proprium sursum ferri secundum naturam; eodem autem modo considerandum est et ex aliis hujusrnodi. Secundum autem,destruenti quidem,si quod magis est, non est ejus quod magis est proprium. Neque enim quodminusest ejus quod minus erit proprium,ut quoniam magis est proprium animalis sentire quam hominis scire; non est autem animalia proprium sentire,quare non erit hominis proprium scire. Construenti autem,si quod minus, ejus quod minus est proprium. Nam et quod magis ejus quod magis erit proprium, ut qua minus est proprium horninis lTIansuetum naturaquamanin:alis vivere,est autem hominis proprium mansuetum natura, eritproprium animalis vivere. Tertium vero, destruenti quidem,si cujus magis est,proprju m non est. Neque enim cujus est minus proprium,eritejus proprium,si autem illius est proprium,non erithujus proprium,ut quia colorari magis superficiei quam corporis est proprium, non est autem superficiei proprium, non erit corporis proprium, colorari, si vero est superficiei proprium,non erit corporis proprium. Construenti autem hic locus non est utilis, nam impossibile est idem plurium proprium esse.