Latin
Book 5, Chapter 5
Boethius, Topicorum Aristotelis Libri Octo Severino Boethio Interprete 5.2
Unproofread scanNot analysed yet
Quartum, destruenti quidem, si quod magis est ejus proprium, non est proprium, neque profecto quod minus est ejus proprium, erit proprium. Ut quia magis est proprium animalis sensibile quam partibile,non estautem animalissensibileproprium, quare non erit animalis partibile proprium. Construenti autem,si quod minus est ejus proprium,est proprium. Nam et quod magis est ejus proprium, erit proprium,ut quoniam minus est proprium animalis sentire quam vivere,est autem animalis proprium sentire,erit animalisproprium vivere. Deinde ex his quae similiter insunt, primum quidem destruenti, si quod similiter est proprium, non est proprium ejus cujus similiter est proprium. Neque enim quod similiter est proprium, erit proprium ejus cujus similiter est proprium,ut quia similiter est propriumconcupiscibiiisconcupiscere,et rationatis ratiocinari,non est autem proprium eoncupiscibilis concupiscere, non erit rationalis proprium ratiocinari. Construenti vero, si quod similiter est pr')prium,ejus est proprium cujus est similiter proprium. Nam et quod similiter est proprium,eritejus proprium cujus similiterest proprium,ut quiasimiliter est rationalis proprium primum prudens, et concupiscibilis proprium primum temperans,est autem rationalis primum prudens:eritigitur concupiscibilis proprium primum temperans.