Latin
Lines 1.192-1.233
Borbonii, NICOLAI BORBONII (1503-1550) Vandoperani Ferraria. 1.192-233
Not analysed yet
192. Quo rapior demens? Quo me furor impulit? Ad rem
193. Vt redeam, septem interiectis carbo diebus
194. Percoctus trahitur, fumusque ignisque residunt:
195. Tum pyra detegitur rastris, mutata uideres
196. Ligna, ut quae fuerant paulo prius humida et alba,
197. Arida et atra patent, nec sunt tamen igne minuta,
198. Tanta manent, solumque nouum sortita colorem
199. Ingegniumque nouum: superest auriga repente
200. Adcurrat, (nam carboni nocet imber) equisque
201. Adiunctis plaustro uectet sub tecta fabrorum.
202. De carbone satis: Nunc de fossoribus ordo
203. Postulat ut dicam, set quæ puer ipse notaui.
204. Ii sunt qui cura multa multoque labore
205. Materiem ferri effodiunt, et uiscera terræ
206. Ictibus inuadunt crebris, uenasque requirunt
207. Abstrusas, tornoque trahunt et fune sub auras.
208. Quod si forte roges, quanam cognoscitur arte
209. Materiem quæ terra habeat, ferrique fodinam
210. Contineat: norunt pueri, nou�re bubulci,
211. Indicat ipsa soli facies subrufa, nec usquam
212. Tam regio infelix ferrum quæ non ferat ulla est.
213. At quæ materies solita est excellere, disce.
214. Pondere quæ grauis est, sulumque imitata colorem
215. Emicat, haec certa est, haec raro fusa fefellit:
216. Hinc tibi fertilitas ferri promittitur ingens.
217. Quæ uero leuis est pallensque absumitur igni
218. Persimilis limo, et fornaci congerit atram
219. Colluuiem, missa frustra de follibus aura.
220. Denique materies omnis de more lauanda est,
221. Et quæ crassa nimis, quæque indigesta uidetur
222. Subijcitur prunis, coquitur, contusa minutim
223. Abluitur lymphis apto currentibus alueo,
224. Hinc ad fornacis radicem et limina fertur.
225. Quadrata est ingens Barsæ prope fluminis undam
226. Infabricata quidem moles, quam nomine dicunt
227. Fornacem, structa est saxis uulgaribus, intus
228. Sunt silices duri, quibus est mirabile robur
229. Visque resistendi flabris ignique uoraci:
230. Hic gemini folles à tergo immania spirant
231. Terga boum, uibrante rota, quam uersat aquarum
232. Impetus adsidue, motantur, flantque uicissim,
233. Et flant, et reflant, alternis motibus æqui.