Latin
Lines 1.234-1.277
Borbonii, NICOLAI BORBONII (1503-1550) Vandoperani Ferraria. 1.234-277
Not analysed yet
234. Adcubat h�c Fusor, sic illum nomine dicunt,
235. Excipit hic solers massam, quod fusile ferrum
236. Dicitur, atque regit uentos, lituisque prehensis
237. Ferreis emungit squamas, et perdomat ignes:
238. Seligit impurum puro, noctesque diesque
239. Peruigilans, homo durus, et omnia ferre paratus:
240. Hunc uix sesquihoram toto dormire bimestri
241. Continuum esse nefas perhibent, quo tempore fornax
242. Visceribus manet integris, follesque supersunt
243. Fortes, qui fessis succurrant fratribus, et qui
244. Fornacem renouent, atque ignis ut acrior instet:
245. Hic riuis fluitat ferrum, sæuoque boatu
246. Stricturas uomit, et piceo cum turbine flammas,
247. Ingenteisque globos, quos lambere sydera credas:
248. Haud aliter quàm sulphureis ardoribus Aetna
249. Cum fessum latus incassum sub pondere tanto
250. Nititur Enceladus motare, atque impos anhelat,
251. Fit tonitru, exuperant flammæ, circunfremit æquor.
252. Carbonem interea qui materiemque ministret
253. Fornaci, simul ac uasto decreuit hiatu,
254. Fusori comes est, is in ipso culmine custos
255. Vir stabulat uigilax, uultuque habituque Charonti
256. Persimilis, qui cum artifices qui plurima fingunt
257. Vasa luto primum tornatim: denique formis
258. Infundunt ferrum: quin et (mirabile uisu)
259. Bombardas conflant, ita enim monstra illa uocantur,
260. Dæmonis inuentum stygij, furor iraque diu�m.
261. Mulciber his primos dum Teuthonas instruit armis:
262. Atque pilas, quibus et muri quatiuntur, et urbes
263. Aequantur turresque solo, robusta teruntur
264. Corpora, flammiferi nimirum fulminis instar
265. Hæc tormenta uolant, referuntque tonitrua bombo.
266. Exin massa recens quæ de fornace petita est,
267. Germanum ferrum nondum meret illa uocari:
268. Est igitur qui mox recoquat, uastaque secundo
269. Fornace emendet, faciatque plicatile ferrum
270. Congestum in globulos: succedunt protinus acres
271. Ipsum qui extenuent poliantque his ferreus ille
272. Malleus est ingens, quem maxima tollit aquæ uis.
273. Calfaciunt iterum impigri, uersantque per ignes
274. Forcipibus duris ferrum, candensque paratis
275. Immergunt lymphis: Chalybes imitantur, apud quos
276. Bilbilis est amnis, qui ferrum temperat, et qui
277. Ductilius reddit, fabricandisque ensibus aptum.