Latin
Lines 1.278-1.321
Borbonii, NICOLAI BORBONII (1503-1550) Vandoperani Ferraria. 1.278-321
Not analysed yet
278. Perdomitum flammis rapiunt, portantque sub ictus
279. Terrificos, quibus et regio strepit omnis, et aether,
280. Et montes circum, et late nemora alta resultant.
281. Mirifice hic massam extendi, ducique uideres
282. In tenues longasque trabes, ceram esse putares.
283. Egregie uero contusum et rite politum
284. Officium patris est æqua perpendere lance
285. Exacta hebdomade. Adcurrunt lignator et unà
286. Carbonarius, et fossor, fusorque fabrique:
287. Conueniunt hilares omnes, ut certa laborum
288. Præmia percipiant, contenti à patre recedunt.
289. Is ne quem imprudens fraudet mercedis honore,
290. Scripta habet in libro rationum cuncta suorum
291. Nomina, se falli non uult, nec fallere quenquam:
292. Sic habet in promptu quod quisque labore meretur
293. Vt digitos unguesque suos: glomerantur in unum
294. Mox illi aere graues, exhaustaque membra labore
295. Solantur dapibus, ludo uinoque calescunt:
296. Præbibit hic socio rodenti turpiter ossa,
297. Ille iacet somno pressus, uinoque sepultus,
298. Mixta uomens misero ac eructans allia Baccho:
299. Implentur clamore aedes, confusa profecto
300. Colluuio, simul hic omnes uario ore loquuntur:
301. Hic cernas Lapithas, pateras cursare, manusque,
302. Subuerti mensas, effundi saepe cruorem:
303. Sic post uina solet saeuire ignobile uulgus:
304. Ac ita fit tendem, ut quod uel sudoribus illi
305. Nocturnis peperere sibi, peperere diurnis,
306. Hauriat una dies, et multa sequatur egestas.
307. Quid mirum? Procerum uitam moresque sequuntur,
308. Sopitis etenim sic grex pastoribus errat.
309. Ne tamen hic peccem, sopitos dicere nolim
310. Esse istos uentres, nam quid uigilantius illis
311. Redditu in augendo, defendendisque suarum
312. Rerum imposturis? Inculcandisque popello
313. Deliramentis hominum, tricisque dolisque?
314. me imprudentem nimium, cur talia dico?
315. Inconsultus homo temere molitur, et audet
316. Omnia, prudentem facti non poenitet unquam:
317. Horrida nil timeo metuendae fulmina Lernae,
318. Nil metuo longas graueolentis carceris umbras,
319. Nil metuo flammam, qualem nec Mulciber unquam
320. Viderit: o miserum atque infaucto sydere natum
321. Borbonium, o miserum puerum, quid uera profarsi?