Latin · ~11 min
1.12 to 1.14
Boym, Cafraria 1 [...] a Patre Michaele Boym Polono Missa Mozambico 1644 Ianuar. 11 1.12-14
Not analysed yet
Sena est regio in Africa prope Mozambicum fertilissima. Fluvios navigabileshabet multos, abundat tritico, bobus, auro. Manent inibi Lusitani aliqui, verumrex terrae, licet sit eorum amicus, sub poena colli inhibuit suos discooperirefodenas grandes. Si vero aliquis casu eas reperiret, praecepit magis operiri. Parvulas auri particulas inventas concessit cum telis commutari et cum pannisde lino. Aurum hoc permixtum, habet aes et aurichalcum exiguum. Nonliquefaciunt illud, sed solum lavant in aquis. Micae et pulvis, qui fundumpetit, aureus, est bene excoctus a sole. Aurum sigillatum seu moneta aureaMozambici et in tota India nulla est certa, sed, si quis eam apportat,ponderatur et aestimatur valore scutorum. Frusta proinde auri ponderantur utpetrae aut lapilli aurei. Vitiat hoc liga, quae Mozambici datur, de aere autaurichalco. Formicae in Africa ex adverso Mozambici dicuntur facere montes, ceterumbrevissimo spatio pannos, vestimenta, calceos et quidquid inveniunt itadevastant, ut nihil omnino remaneat. Sal tamen circumpositum rebus easdemconservat et prohibet formicarum accessum. Foliis longis loco funium utuntur,quae adeo sunt fortia, ut dolia illis constricta sine periculo portari queant. Pennis gallinarum pro acubus 19 utuntur. Gallinae perpaucae et haeparvae, ova vix excedunt ova columbae. Tigrides in silvis infinitae. Temporevespertino, quando pulsatur ad Ave Maria, ad ipsa cadavera in coemeteriosepulta adveniunt, eruunt et comedunt noctu. Si homines interdum videant,confugiant; quod si solus sit aliquis, insiliunt in collum aversum etstrangulant. Quando Cafres salutant aliquem vel reverentur, supinos se prosternunt et femurpalma bis percutiunt. Tum ille, qui salutatur, in signum grati animi repercutitvolas manus suae. Cum loquuntur, mutuo alter post quodlibet verbum "U" vocalempronuntiant, est signum annuentis. Si hoc non fiat, ingratam putant suamnarrationem. Sunt Cafres fidelissimi suis dominis. Quod si contingat eos fugereet dominus mittat alium Cafrem cum suo pilleo et verbis sequentibus: "Dominusnoster manet discoopertus, vult ut pilleo hoc illum cooperias", redit illico,veniam petit et obtinet. Si sciat Cafer obloqui aliquem domino suo, estodominus non imperet, homini insidiatur et confodit aliquando. Cafres sunt furesmaximi, non tamen in sua terra, quod ibi crimen vitae privatione puniatur. Milio solo victitant quod illis a dominis quod libet certa mensura datur. Cetera omnia contemnunt. Quaesiti, quid melius, panisne, oryza an milium,respondent "panis implet ventrem et transit, similiter oryza; solum miliumimplet et manet" (carnem tamen libenter comedunt, quaecumque illa sit, licetsit serpentium, boum corium assant et vorant, vinum etiam furtim ebibunt), indesolum milium seminant. Senae aliquis homo (dicitur fuisse Venetus), cumadvertisset non noscere triticum, impossibile visum est illi, quod cum omniaalia crescerent, illud solum non crescere; itaque accepit duodecim partesterrae et singulis mensibus duodecim triticum seminavit et invenit in Martioseminatum esse optimum et exinde Senae frumentum, quod ipsi Cafres iamseminant. Istis vero in partibus circa Mozambicum sunt Lusitani pigerrimi.