Latin · ~11 min
1.9 to 1.11
Boym, Cafraria 1 [...] a Patre Michaele Boym Polono Missa Mozambico 1644 Ianuar. 11 1.9-11
Not analysed yet
Mozambique insula parva, in circumitu unius +leveae+ 11 Italicae. Arena et aqua maris salsa abundat. Palmae, quae producunt cocos, dicuntur alionomine nux Indica. De hac in mappa Iansonii ad Ceilanum fuse scribitur. Cocusiste ad instar mei capitis, intra non habet nucleum ut nostrae nuces, sedquando est fructus tener habet aquam unius calicis dulcem et subacetosam. Procaloribus ad vesperam est res refrigerans, vocatur lagna. Quando adolescit,vocatur cocus. Habet pulpam, ex qua exprimitur oleum et aquae parum, quae estcalida; ex cortice fila et funes conficiuntur, vela navium ex frondibuseiusdem. Antequam formentur istae nuces, grossus ad instar rami aut cornucopiaepromanat frutex, eius medulla alba et dulcis. Ex hac destillatur liquor, quivocatur sura, 12 estque ad instar aquae ardentis. Accensus concipitflammam, expositus soli convertitur in acetum. Foliis palmae ornantur ecclesiae et teguntur. Nulla domus Mozambici, quae nontecta sit palmis siccis quasi stramine, ad ignem esca concipiendum aptissima,sed Cafrorum mappalia sunt baculi in gyrum defossi, aliquando argilla replenturne transpareant foramina. Misera civitas aqua dulci caret, triticum, milium,oryza nisi aliunde veniat, fame perit. Tres aut quattuor habet cisternaspluviatiles aquas congregantes. Pluit hic rarissime, in mense semel, ut multumbis. Aliis fructibus omnibus, qui sunt in Europa, caret. Producit paucula aureapoma et malogranata in adversa parte, quae Cabacera vocatur. Haec, quae portio continentis Africae est, silvis et bestiis scatet. Habitatores Mozabici 60 ad summum, patres 13 familias Lusitani. Artifices nulli, sartor et tonsor soli sunt. Calcei Goa veniunt. Inde rarissimecarnem comedunt, publicus namque macellarius nullus, oryza sola vivunt, quaeGoa venit. Panis hic exiguus, qui sine frumento coquitur et a divitibus tantumcomeditur. Buccella, quae solido in Polonia emitur, hic valet[quattuor] 14 quattuor grossis. Capri de Insula Sancti Laurenti seuMadagascar subinde afferuntur, sunt vaccae et paucae ficus ad instar digitiIndici oblongae, fragarum habent, quando maturae, saporem. Piscium hic, nisiesse<nt> 15 inertes homines, copia maxima, sicut et cochlearumet cancrorum. Lusitani namque dedignantur ullam artemhis<ce> 16 partibus exercere et ideo miserrime vivunt. Utprimum veniunt, fidalgos seu nobiles se faciunt et, cum sint inter Cafreshomines silvestres, et illos non excolunt et ipsi fame et inedia conficiuntur. Inde hic nemo ar<at>, 17 nemo occat, nemo serit, nemo plantat. Oves nullae, lacticinia nulla, sunt silvae et ferae infinitae. Caeduntaliquando lignum nigrum (hebani genus est vilius Aethiopico) per suos Cafreset, si se occasio offert, quod rarissime contingit, divendunt. Hoc in universumde insula dici venissime potest, quia est miserrima ob hominum, qui eamincolunt, neglegentiam supinam et inertiam. Barcas pauculas invenias (canoasvocant naviculas) ex uno ligno dedolato factas (cio>=na 18 nobisdicuntur). Ad tantum portum, qui ditare posset homines industrios. Denteselephantorum maximi centum scutis veneunt, plus minusve pro ratione ponderisvenduntur. Afferuntur a Cafribus Mozambicum Sena.