Latin
1.13
Buchanan, George Buchanan de Maria Scotorum Regina (1571) 1.13
Not analysed yet
12. Triduo fere priusquam rex interiit, Robertum fratrem suum cum eo committere tentavit, uter eorum periisset pro locro habitura. Pro semine discordiarum, regina sermonis quem rex secum de fratre habuisset mentionem iniecit. Et quum uterque ita differeret, ut alterum videretur arguere mendacii, tandem a verbis pene ad ferrum deventum est. Sed cum uterque iam manum capulo admoveret, regina, velut metuens ne fieret quod expetebat, Moravium alterum fratrem advocat, ut illi quoque vel praesentia exitium vel in posterum crimen strueret. Cum illac res non succederet ex sententia, aliam derivandi criminis rationem commenta est. Moravius cum abesset ab aula libenter, cum etiam iustam absentiae excusationem haberet, quod uxor partui vicina gravi praeterea morbo laborabat, interea, cum a duce Sabaudiae legatus adesset, is color visus est reginae idoneus ut fratrem accerseret. Vera autem revocandi eius causa erat quod in eum et Mortonii comitem caedem regis transferre volebat. Et eadem opera homines populares et tyrannidem molienti adversarios tolli volebat. Sed Moravio divina clementia, quae saepe antea plurimis inimicorum eum insidiis liberaverat, tum quoque manifeste affuit. Nam die dominico, qui nonus erat Februarii, cum in templum ad concionem iret, literae ad eum afferuntur, uxorem abortum fecisse ac in exigua spe vitae animam ducere. Hoc nuncio repentino perculsus, cum a regina commeatum peteret, ea respondit, si res ita se habeat, supervacuum fore laborem itineris, ut qui nihil aegrotae profuturus esset. Sed cum ille vehementius urgeret, illa contra petiit ab eo, ut ea tantum nocte maneret, postridie ad uxorem abiret. Sed divina (ut saepe alias) clementia hominem innocentem et praesenti periculo subtraxit et calumniarum in posterum semina sustulit. Quanquam, ne sic quidem, etsi suspicionum causae aberant, calumnia caruit. Nam Huntleius et Bothuelius, cum vere non possent, sparsis libellis famosis maculam foedissimi sceleris ei aspergere conati sunt, et cum coedes post mediam noctem esset perpetrata, antequam illucesceret, per idoneos homines, rumores per Angliam disseminarunt qui caedis authores Moravium et Mortonium perferrent. Sed is rumor, luce veritatis oborta, ut falsa fere solent, confestim evanuit.