Latin
1.14 to 1.15
Buchanan, George Buchanan de Maria Scotorum Regina (1571) 1.14-15
Not analysed yet
13. Omnibus rebus ad crudele facinus apparatis, occasionibus autem derivandi criminis praecisis, veriti popularis coniurationis ne mora aut impedimentum afferret, aut occulta consilia nudaret, properandum statuunt. Regina igitur postquam coenavisset de more, ad regis diversorium conscendit. Ibi cum nihil omittere statuisset quod reconciliati amoris indicium fore videretur, aliquot horas cum eo transegit, vultu et sermone magis familiari quam superioribus sex aut septem mensibus consueverat. Adventu Paridis, colloquium dirimit ac reditum adornat. Erat autem Paris iuvenis natione Gallus, qui in familiis Bothuelii, Setoni, ac deinde reginae aliquot annis vixisset. Is, cum coeterae diversorii claves penes regios ministrios essent, confictis causis, neque satis iustis nec idoneis, claves anterioris ianuae et posticae a Bothuelio retentas custodiebat. Huic summa erat secretorum inter Bothuelium et reginam fides. Eius adventus indicium (ut convenerat) erat omnia ad facinus apparata. Eo igitur conspecto, regina statim assurgit, atque aliam abeundi causam simulans, "Ego," inquit, "in Sebastianum vehementer deliqui, quae in nuptiis eius hodie personata non affuerim." Erat is Sebastianus Avernus genere homo, et ob psallendi peritiam et sales, reginae admodum gratus, et eo ipso die uxorem duxerat. Rege propemodum solo in solitudine illa relicto, regina discedit, comitibus Argathaeliae, Huntleiae, et Cassilissae eam deducentibus. Reversa in cubiculum, post mediam noctem satis longo sermone cum Bothuelio collocuta, cum vir nemo, praeter custodum corporis praefectum, adesset. Hoc quoque secedente, Bothuelius sine arbitris relictus paulo post in suum cubiculum recedit, vestim, ne ab obviis agnosceretur, commutat, penulam laxiorem, qualis Germanorum equitum est, superinduit, et ad destinatum scelus per excubias progreditur. Quae autem fuerit facinoris conficiendi tota ratio ex eorum confessionibus, qui eo nomine poenas luerunt, facile intelligi potest. 14. Peracto cuius causa profectus erat facinore, Bothuelius redit, ac tanquam omnium quae gesta erant ignarus, it cubitum. Regina interea exitus expectatione suspensa, mirum quam (ut ipsi videbatur) venuste suas partes egit. Nam nec ad fragorem ruentium aedium, qui totam urbem concusserat, quicquam commota, nec ad vulgae, quae secuuta est, trepidationem dissonosque clamores (nihil enim opinor ei novum acciderat), donec Bothuelius iterum e lecto, trepidum se simulans, assurgit, et ad eam una cum comitibus Argathaeliae, Huntleiae, et Atholiae, item cum uxoribus comitum Atholiae et Marriae et secretario adierunt. Ibi dum prodigiosum facinus narratur, dum pro se quisque factum miratur, regis diversorium ab imis usque fundamentis in aera sublatum, regem ipsum mortuum. In illo maximo stupore et trepidatione omnium ordinum, animus ille heroicus reginae adeo non humiles lamentationes et indecoras regio nomini, sanguini, ordini lachrymas se proiecit, ut priorum temporum omnem constantiae fidem vel aequarit vel superarit. Illud quoque ab eadem animi magnitudine profectum, quod maiorem eorum qui aderant partem exploratum rei gestae ordinem mittit, stationes militum sequi iubet. Ipsa deinde se ad quietem componit, vultu adeo tranquillo atque animo imperturbato, ut ad meridiem usque diei insequentis placide conquieverit. Sed ne omnis humanitatis expers in mariti morte videretur, paulisper tandem clauditur, luctus brevi finiendus indicitur. Vulgus, incertum lugeat an rideat, in diversas cogitationes distrahitur, cum iuxta periculosum esset, simulationem aulicam vel agnoscendo palam contemnere, vele male simulando videri agnoscere. Cum alius aliorum sermo pro cuiusque captu et ingenio esset, de quaestione interim decernenda nulla fit mentio. Tandem, postridie paulo post meridiem, cum et pudor et timor eos cogeret, princeps author facinoris Bothuelius cum aliquot consciis conveniunt ad comitem Argatheliae, quod is rerum capitalium perpetuus quaestor esset. Primum, tanquam omnium quae gesta erant ignari, rem novam, antea inauditam, incredibilem mirantur. Deinde quaestioni paulum vacare incipiunt, pauperuclas aliquot e vicina mulierculas convocant. Quae, incertae utrum expedieret magis loqui an tacere, etsi sermonem temperarent, tamen cum plus effutivissent quam expectabant iudices, tanquam temere loquutae dimittuntur. Earum enim testimonia, etsi quosdam urebant, facile erat contemnere. Accersuntur domestici regis quos ea calamitas non absumpserat, negant claves in sua potestate fuisse. Quis igitur eas habebat? Aiebant reginam. Differtur quaestio in speciem, re vera supprimitur, ne si longius progrederentur aulae secreta in vulgus prodirent.