Latin
1.20 to 1.21
Buchanan, George Buchanan de Maria Scotorum Regina (1571) 1.20-21
Not analysed yet
19. In hoc motu animorum, conventus oridinum habetur. Ibi, cum per octo fere dies de tollendo iudicio, quo pater Huntleii maiestatis erat damnatus, ac filio restituendo in bona et honores paternos actum esset, nonnulla item blandimenta plaebi concessa, ac inprimis ecclesiae, ut leges aliquot papisticae tyrannidis de poenis eorum qui contra decreta Romanae sedis mutire auderent tollerentur. Haec etsi in vulgus grata erant, unum tamen superarat quod non minus reginam angeret quam populum offenderet, consuetudo videlicet illa cum Bothuelio, nec tam palam quam regina cupiebat, ec tam occulta ut populum falleret, praesertim omnium oculis in eos coniectis. Nam cum Bothuelius uxorem haberet, et divortium expectare longum esset, et interea regina nec palam habere, nec clam potiri, nec omnino eo carere posset, velamentum, si non honestum, saltem aliquod quaeritur. Et cum nihil aliud succurreret, inprimis lepidum commentum visum est ut Bothuelius reginam per vim raperet, et ita eius pudori consuleret. Igitur paucis post diebus dum Sterlino redit regina, a Bothuelo capta Dumbarum ducitur, volensne an invita ex literis ad eum ex itinere scriptis facile quivis intelliget. Sed, ut ut res erat, uti raptus iniuria nuptiis honestis aboleretur, Bothuelii uxor cogitur in duplici foro de divortio litem intendere. 20. Apud iudices authoritate regia delegatos ad ius dicendum in hoc genere causarum accusat uxor maritum de adulterio, quae una iusta apud eos erat divortii causa. Apud iudices papisticos ordinum quidem decreto vetitos, tamen ab archipiscopo Sancti Andreae ad hanc causam cognoscendam datos accusatur, quod ante matrimonium cum propinqua uxoris stupri consuetudinem habuisset, caelato interim pontificis Romani diplomate quo venia eius culpae facta erat. Nulla divortio, nec in testibus, nec in iudicibus, mora. Intra enim decimum diem lis suscepta, incepta, contestata, disceptata, diiudicata est, apud utrosque iudices. Relata ad Dumbarum divortii sententia, Bothuelius omnes amicos et clientes undique convocat, ut reginam, quae captiva videri volebat, Edinburgum reducerent. Hii cum armati plarique convenissent, in itinere dum reginam reducunt, metus multorum animos perculit ne aliquando accusari possent quod reginam captivam tenerent. Ut coetera desint, hoc unum satis argumenti esse, quod armati circa eam in rebus ac temporibus alioqui pacatis esset. Hoc scrupulo iniecto, abiiciunt omnes in medio itinere lanceas, et pacatiore, salte in specie comitatu, eam in arcem Edinburgensem ducunt. Quae et ipsa in Bothueliii potestate erat. Ibi cum Bothuelio commorata, dum Bannae quas vocant denunciarentur, tum demum ex arce in oppidum descendit, et ad consilium publicum iudicum accessit: pronunciant se liberam ac sui iuris. Ac ita demum innuptas illas nuptias intra diem octavum confecit (omnibus bonis eas adeo execrantibus, aut certe abominantibus) ut Crocus regis Francorum legatus, homo reginae studiosissimus et Gusianae etiam factionis, et in propinquo habitans, licet multum rogatus non existimaret e sua dignitate ad coenam adesse. Haec ad 15. Maii anno 1567 acta sunt. Decimo quinto vero proximi Iunii, Bothuelio, vel conscientia sceleris perterrito, vel ab regina ablegato, ipsa ad proceres, qui parricidam publicam ad supplicium deposcebant venit.