Latin
1.18 to 1.19
Buchanan, George Buchanan de Maria Scotorum Regina (1571) 1.18-19
Not analysed yet
17. Interea, rumore in Galliam perlato, Crocus (qui saepe antea in Soctia legationibus erat perfunctus) intervenit, quanquam omnino incommode. Eius suasu, ex illo etiam in Gallia infami latibulo, Edinburgum reditur. Sed apud Setonum tot commoditates habebat ut vel cum famae dispendio eo redeundum esset, ibi consilia magnis regni de rebus aguntur. Omnis autem consultationis illud caput erat, ut Bothuelius coedus reus ageretur, ac per coactos ad id iudices pergaretur. Leviores iudicum gratia et pollicitationibus, graviores, quos ad speciem addi oportebat, metu ad eum absolvendum posse adduci. Nam praeter libellos passim sparsos, et regis pater, Leniniae comes, eum palam coedis authorem deferebat. Sed instabat ordinum conventus ad 13. Aprilis, ante quem diem iudicium peragi volebant. Ea festinatio in causa fuit ut nihil iure, nihil ordine, nihil more maiorem in eo iudicio fieret. Accusatores de more citari debebant, proximi, uxor, pater, filius, ut vel ipsi adessent vel procuratores mittterent, legitimi erant quadraginta dies; pater adesse ante 13. diem iussus, idque sine amicorum advocatione, cum sua tantum familia, quae in summa eius inopia ad paucissimos erat redacta, cum interea Bothuelius cum magnis agminibus tota urbe volitaret. Et quia neminem, tam certo periculo proposito, putabat accusationi subscripturum (tanta erat apud eum negligentia, tantus legum et iudiciorum contemptus) ut constitueretur iudicium de caede, quae nono die facta diceretur, cum decimo Februarii rex fuisset interemptus. In iudicum lectione et reiectione eadem fuit severitas: a sicariis ipsis iudices lecti, cum nemo esset qui reiiceret. 18. Comes Cassilissae, cum mulctam de more solvere mallet quam iudex legi, neque reginae roganti, minanti, et annulum ad fidem faciendam et precum et minarum mittendi, pareret, metu tandem relegationis et poenae coactus de sententia discessit. Sedent iudices non lecti ad decernendum, sed selecti ad absolvendum, agitur causa sine adversario, iudicium capitis, in quo nemo accusat nisi a reo suppositus, ut non in foro causam, sed in theatro fabulam agi putares. In tanta rerum securitate (videte quaeso quantum valeat in utramque partem conscientiae testimonium) prodiit de repente, ex inopinato, iuvenis e familia comitis Leniniae, apud quem officii ratio vicit metum periculi. Is protestatur eum consessum iudicum non esse, quippe in quo nihil iure, nihil ordine ageretur. Ad hanc vocem tantus metus est iniectus iudicibus uti omnes uno ore protestarentur, ne sibi aliquando fraudi esset, quod reum absolverent, cuius nemo esset accusator, item quod caedis eum absolvissent quae facta diceretur nono Februarii, cum rex decimo die esset occisus. Hoc est illud nobile iudicium quo Bothuelius, non crimine liberatus, sed velut atramento sutorio lotus, nuptias reginae honestius ambire volebat, turpior maritus futurus quam antea fuerat maechus. Ad cumulum huius obsolutionis, propositus est libellus in celeberrimo fori loco, Bothuelium, etsi legitimo iudicio a caede, cuius falso arguebatur, legitime purgatus esset, tamen, quo sua innocentia omnibus foret manifestior, ferro decernere paratum, si quis integra fama et honesto loco natus eum regiae caedis insimularet. Nec defuit qui postridie per libellum publice propositum acciperet conditionem, modo locus certamini decerneretur in quo sine metu nomen auderet profiteri.