Latin
1.7 to 1.8
Buchanan, George Buchanan de Maria Scotorum Regina (1571) 1.7-8
Not analysed yet
6. Interea rex propemodum relegatus, iniuriis et miseriis ablegatus, Sterolini se cum paucis ministris continebat. Quid enim aliud faceret, ut qui apud reginam nullum gratiae locum obtineret, sed nec unde pauculos ministros et equos aleret sumptus quotidianos haberet, denique qui iurgiis (ob levissimas nugas) ortis et quaesitis criminandi causis abigeretur? Animus tamen eius in amando obstinatus prohiberi non poterat quo minus Edinburgum rediret, ut omni observantiae genere aditum aliquem in pristinum locum gratiae et vitae coniugalis societatem impetraret. Qui iterum, per summam contumeliam exclusus, iterum unde venerat revertitur, ut ibi (velut in solitudine) suas deploraret miserias. Non adeo multis post id diebus, cum regina statuisset Iedburgum proficisci ad conventus iuridicos habendos circiter initium Octobris, Bothuelius expeditionem in Liddiam adornat. Ibi cum neque pro loco quem obtinebat, neque pro familia expectatione se gereret, a latrone moribundo vulneratus, in arcem Heremitagium, incerta etiamnum vitae spe, defertur. Id ubi Borthuicum ad reginam delatum est magnis itineribus, aspera iam tum hyeme, primum Melrosiam, inde Iedburgium velut insana pervolat. Eo etsi certi de eius vita rumores perferebantur, tamen impatiens morae animus sibi temperare non poterat quin et flagitiosam libidinem proderet et alieno anni tempore, spretis viarum difficultatibus et latronum insidiis, se in iter coniiceret cum eo comitatu cui nemo paulo honestior suam vitam aut fortunas committere auderet. Inde Iedburgum iterum reversa, summo studio et diligentia ad Bothuelium eo transferendum omnia confert et comparat. Eoque illuc traducto, eorum convictus et consuetudo parum ex utriusque dignitate fuit. Ibi, sive ob nocturnos diurnosque labores, ipsis parum decoros, vulgo infames, sive occulta aliqua Numinis providentia, regina in morbum adeo saevum et exitiabilem incidit ut nulla prope spes de eius vita cuiquam superesset. 7. Id rex ubi rescivit, maximis itineribus Iedburgum contendit ut reginam inviseret, languentem solaretur, et quibus posset officiis suum animum et studium ei gratificandi testaretur. Advenienti vero tantum abest ut hospitium victusque (quod mediocribus etiam hominibus fieri solet) apparatus sit, ut ne ullum quidem amici animi indicium senserit. Illud vero barbarae inhumanitatis fuit, quod nobilibus omnibusque qui aderant aulae ministris interdictum est ne quis advenienti assurgeret, hospitio cederet, vel ad se in unam saltem noctem reciperet. Cum vero Moravii (qui postea prorex fuit) reginae suspecta esset humanitas, agit cum uxore eius ut propere domum redeat, morbumque simulet, ac statim decumbat, ut saltem hoc praetextu rex excluderetur per occasionem adversae valetudinis. Ibi cum omnibus humanitatis officiis destitueretur, postridie in antiquam solitudinem cum summo animi moerore revertitur. Interim dum rex in illa omnium et rerum et amicorum inopia vix precarium invenit gurgustium, Bothuelius ex aedibus ubi antea diversabatur, velut de rege triumphans, per ora vulgi inhospitium reginae transfertur in coenaculum inferius, sub eo in quo regina decumbebat. Ibi cum adhuc laborarent, illa e morbo, ille ex vulnere, regina in summa corporis infirmitate tamen eum quotidie invisebat. Et cum uterque paululum convaluissent, nondum satis firmis viribus, ad consuetam redierunt palastram, idque adeo aperte ut nihil magis timere viderentur, quam ne ignota esset sua nequitia.