Latin
M. RAPILIVS SERAPIO HIC
Burchard David Mauchart, Oculus artificialis 15
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterum &magnitudo &figura oculi artificialis hypoblephari respondere debet exacte ostio orbitae vacuae, atque naturalis oculi magnitudini &convexitati, aliquando &moli ac figurae contracti &corrugati naturalis bulbi ocularii. Pupillae diameter in oculo artificiali effingenda est ad normam mediae amplitudinis pupillae in illius hominis sano oculo, qualis esse in moderata luce solet. Qui vero debite conflatus est te vitro, palmam praeripit omni alii, e metallo fabrefacto, quantumvis arte tectoria &encaustica nitidissime incrustato, nimirum levitate, nitore, (colores enim inusti non sunt diaphani) exquisita similitudine, minore frictione ac gravatione, splendoris autem majori durabilitate. Ob ipsam tamen suam fragilitatem non minus, quam ob splendoris post annos aliqualem desciscentiam, imo &munditiei gratia, ut nempe sufficiens illum abstergendi &desiccandi tempus suppetat, e re est, bigam, vel trigam ejusmodi oculorum simul comparare. Si ab artifice tali oculario longius sit aeger remotus, mittat ei pictum in charta oculum, qui sani sui colores exprimataddatque hemisphaerium concavo-convexum, e lamina plum, bi conformatum ea magnitudine &figura, quae, facto experimento, huc quadrent, securus de felici perfectaque imitatione, totque expetat exemplaria, quot voluerit. Servare autem sibi quoque solet artifex exemplar, adjecta schedula, quae nomen &habitationem aegri significet, ut si huic in posterum suppetiis opus sit, solis requisitus litteris novos transmittere possit oculos artificiales.