Latin
M. RAPILIVS SERAPIO HIC
Burchard David Mauchart, Oculus artificialis 16
Unproofread scanNot analysed yet
Ob eam rem augescit quidem pretium, sed aeger tanto redditur certior de faciliore, quotiescunque opus fuerit, parabilitate. Solet enim ejusmodi artificum tota supellex vitriaria atque ocularia vel haereditate, vel venditione ad alios transire &novi possessoris nomen in novellis publicis annunciari, imo &veteris nomen, licet mortui, subinde tabernis adscriptum conservari. Is certe mos Lutetiae Parisiorum eo tempore, quo ibi celeber. Woolhusius atque Praeses hujus disputationis degebant, obtinuit. Sed de novi oculi, artificialis nempe, idonea sede jam monenda quaedam prius sunt, quam ad modum &cautelas ipsius repositionis progredi liceat. Non licet enim promiscue cuivis bulbo oculi naturali, e. g. cicatricibus corneae defoedato, vel ex Staphylomate prominenti, vel iride, diverso ab alterius oculi colore distincta praedito, vel alias deformi, oculum statim imponere artificialem hypoblepharum, partim ob graves frictionis &irritationis rationes, a quibus vitrei humoris dissolutionem, lentis crystallinae indurationem tantum non lapideam, corneamve, hincque acutissimos dolores, abscessum orbitae, quin cancrum minatur expertissimus Woolbusius: partim ob instabilem &elisioni toties obnoxiam ejus detentionem. Unde vel abstinere ab oculi artificialis suppositione, vel commodam prius oculo naturali molem &figuram operatione chirurgica conciliare oportet. Itaque non solum in hoc sed &illo casu, quo extirpatio oculi aliis e rationibus gravioribus indicatur, sciscitari prius decet, an aeger posthac supposititium gestare contendat oculum, nec ne? Si enim huic inhaereat voto, reliquiae bulbi ocularii incisi, circumcisi, vel excisi, vel aliunde, per suppurationem e. g.