Latin
M. RAPILIVS SERAPIO HIC
Burchard David Mauchart, Oculus artificialis 18
Unproofread scanNot analysed yet
Oportet vero singulis minimum nycthemeris noctu cubitum ituros, oculum eximere artificialem, partibus in orbita quietem a frictione, quantumcunque placida, concedere, &collectae in orbitae fundo ac lateribus colluviei seroso-saniosae exitum procurare, &glutinosam, ciliis impactam, materiem spongia abstergere, aut dentiscalpio excutere. Sed opus est subinde ulteriore &sedula totius orbitae expurgatione, &nimiae fluxionis exsiccatione. Suadet in hunc finem Woolhusius, per periodos grana hormini circiter quadraginta disseminare in orbita per noctem, &subsequo mane impuritatibus orbitae turgefacta everrere auriscalpio bene polito, ex ebore parato: aut instillare Ungt. de lap. calam. Ungt. Woolhusii compositum, aut Ung. e troch. alb. Rhas. in pollinem redact. 3. atque 3iij. in consist. Unguenti redactis, quod cum butyr. Majal. Iot. tanquam excellens remedium pro exsiccanda, cicatrizanda (sit venia verbo! )atque in laudabili statu conservanda orbita depraedicat, collyria vero, (ordinaria vitriolica, stimulantia vel alias nimia humectatione nocitura subintelligens procul dubio,) cane ac angue pejus fugienda praecipit. Suadet &faciendas in orbitam aliquando modicas injectiones tepidas ex Aq. Rosar. sic tamen, ut nihil de hoc humido medicamentoso relinquatur in orbita. Putamus nos, orbitam optime mundificari posse, praesertim a tenaciori viscosa &quasi purulenta lympha, si, post factam injectionem tepidam ex infuso euphrasiae &flor. hyperici, extersoria blande circumducatur orbitae spongiola, mollis, detrita, virgae balaenariae apici alligata, &mox laudato infuso leviter impraegnata. ς τῇ θέ Commoda oculi artificialis hypoblephari, &vitrei maxime, huc redeunt: quod turpissimus oculi naturalis defectus tam egregie pallietur &tegatur, ut nemo advertat vel attentissimus: magnitudo enim, figura colorque ad vivum, imo &ipse motus resarti sunt.