Latin
M. RAPILIVS SERAPIO HIC
Burchard David Mauchart, Oculus artificialis 19
Unproofread scanNot analysed yet
Omnes vero naturalis oculi motus, qui saltem a musculis quatuor rectis proficisci possunt, tanto plenius refert hic artificialis oculus, quo &reliquiae naturalis bulbi, cum musculis suis connexi, majori supersunt portione, &superimpositus artificialis oculus undiquaque istas reliquias complectitur perfectius. Hinc scil. vis movendi oculum artificialem proficiscitur potius, quam a palpebris. Unde non potest non levior ac imperfectior resultare motus oculi artificialis, cui nullae naturalis globi oculi, vel exiles modo, substernuntur reliquiae. Sola pupilla, quae mobilis ad luminis gradus effici nequit, fraudem detegit, sed non nisi diu &sub diverso luminis gradu inspicientibus, eisque naturalis pupillae motus consciis: porro, quod facile &applicetur &removeatur, nec orbita &palpebris excidat, nisi sub vehementi &convulsiva quasi, sternutationis aut vomitus, contentione. Sed nec incommoda sunt reticenda: quod singulis diebus imponendo &retrahendo atque purgando negotium facessat: aliquando pervertatur in situ, atque sic ob disharmoniam cum oculo sano hominem ludibrio exponat: in atmosphaera fumosa, aut pulverulenta, obscuretur brevi ac obnubiletur, nisi crebro abstergatur, atque sic dulcedine, qua hodiernus orbis tantopere oblectatur, tabaci fumi ob modo dictam rationem non minus, ac ejusdem pulveris, naribus hauriendi, propter sternutationis metum privet homines: quod quidem impedimentum licet abstemiis risu, amasiis tamen atque heluonibus tabaci lacrymis videtur excipiendum fervidissimis: quod crebro &violenter tussientibus, aut, citra pulveris tabaci usum, sternutantibus sponte subitoque excidat: In orbita a tergo oculi artificialis in sentinam coacerventur impuritates, labem partibus illaturae contentis: ictu, aliaque injuria diffractus artificialis vitreus oculus graves palpebris, periostio &reliquiis og 4 Sc quiis bulbi ocularii possit inferre laesiones, &quamvis e solidiore conflatus materia, e.