Latin
M. RAPILIVS SERAPIO HIC
Burchard David Mauchart, Oculus artificialis 20
Unproofread scanNot analysed yet
g, auro, argentove, tamen gravissimae impingat orbitae, carunculae lacrymali, reliquiis bulbi ocularii: in casibus, ubi palpebra superior vel paralysi laboret, vel mutilata sit, aut palpebra inferior laboret ectropio, aut fluxione perpetua nimium madeat orbita, ne quidem somniare liceat de applicatione oculi hypoblephari. Sed hem gravius superest opprobrium! Non enim illi solum, qui statim &perpetuo illius gestatione molestantur atque dolent, sed ei quoque, quibus per annos absque incommodo fere portatur, periculum incurrere observantur alterius sani oculi, in fluxiones &ophthalmias, cataractam, guttam serenam praecipitandi vel tandem, quatenus nempe fricet, atterat atque irritet magis magisque carunculam &glandulam lacrymalem, conjunctivam &glandulas ciliares palpebrarum, reliquias bulbi ocularii atque periostium orbitae. Unde celeber Woolbusius non tantum de se ipso, sed &Biga celeber. in Anglia Ophthalmiatrorum, Patre suo ac Turbervillio testatur, quod nemini auctores &suasores esse voluerint, gestandi tales hypoblepharos oculos artificiales: se enim ex aliorum erroribus frequentissima didicisse experientia, tales homines visum altero sano perdere oculo citius tardiusve. Incidere nonnunquam grave tale incommodum atque periculum non diffitetur quoque famigeratiss. Heisterus, loc. supra cit. Quaenam de his objectionibus nostra mens sit, aperiemus paucis. Non jactat quidem Praeses hujus Disputationis tam frequentem &per sexcenta confirmatam exempla praesentis objecti experientiam, in nostris regionibus rariorem, sed accuratae suae nihilominus observationi in pluribus factae confidit. Scilicet alii per annos &lustra sine molestia, damnoque, oculos suos artificiales hypoblepharos impune circumferunt, illisque, non ex illis, commoriuntur, horum tamen alii quotidiani laboris pertaesi magis, quam supervenientis aut imminentis mali atque periculi metu capti, pudorem denique exuunt, ς Soexuunt, &deformes esse malunt, quam eo labore districti, suum abjiciunt oculum adscititium. Alii vitia artificis non satis apti atque felicis luunt potius, quam oculi hypoblephari, qua talis.