Latin
M. RAPILIVS SERAPIO HIC
Burchard David Mauchart, Oculus artificialis 22
Unproofread scanNot analysed yet
clausis imponi 2 Se& apprimi debeat extus; quamvis enim ea ipsius verba, quibus innuit virgulae elasticae anteriorem extremitatem latiusculam, aluta obductam pictamque vacuae orbitae esse obducendam, videantur hujus sub palpebras ad ostium orbitae vacuae positionem inculcare, reliquus tamen verborum contextus &ipsa machinae natura hanc explicationem non admittunt, tantoque minus, quod in icone istius oculi artificialis delineatae &palpebrae &harum anguli superflua adderentur opera, si oculus ille palpebris subjectus, naturalibus palpebris jam satis superque notaretur. Hinc igitur subsumimus secundo, alutam illam candidam, extremo virgulae elasticae latiori obductam, coloribus exprimere debere palpebras, cilia, conjunctivam oculi, carunculam lacrymalem, tunicam corneam, iridem atque pupillam. Tertio, hanc laminam coloratam eum habere ambitum, qui obtegendae superiori ac inferiori palpebrae sufficiat, &denique quarto, quod haec ipsa lamina mediante virgula elastica, cui est continua, palpebris, quantum satis est, apprimatur atque appressa servetur. Verum enim vero praeter apertissimam dissimilitudinem oculi naturalis, quae quantaque alia sint ejus incommoda, quilibet facile perspicit? Circulus ille ferreus, dimidium stringens caput &ad angulum usque externum oculi pertingens quam erit pressione &strictura molestus, si valide stringatur? quam vacillabit &in lapsum prona fiet tota machina, si laxior ille sit? quam difficulter stabilietur super convexo cranio circulus ille, nisi convolutis spissioribus capillis transfixus obfirmetur? quam molesta erit lamina ferri palpebris impressa fortius? quam fugax &brevi decolor erit oculi pictura, ipso madore, ex orbita per conniventes plorante palpebras brevi inquinanda, insugente illud humidum aluta. Neque in hujus machinae emendatione tempus terere consultum ducimus. Sed, si aeger ex quacunque causa vel non debeat, vel nolit admittere oculum artificialem hypoblepharum, deformitatem hiantis orbitae sic facile corrigendam reputamus, ς *Sout nimirum adductis ad se invicem palpebris in medio occursus imponatur vel exilis orbiculus, e serico tenui nigro, gummi Arabico perlitus ac siccatus, qualem vocant Galli une mouche, aut emplastro glutinante obductus, quo mediante firmiter conjunctae serventur ambae palpebrae: vel latior orbis ex holoserico nigro, cujus peripheria in parte aversa glutine, gummi aut emplastro glutinativo sit imbuta, palpebris affigatur extus, quod Woolhusii est consilium.