Latin
M. RAPILIVS SERAPIO HIC
Burchard David Mauchart, Oculus artificialis 23
Unproofread scanNot analysed yet
Quicunque vero alterutram ex ultimis hisce methodis amplectuntur, vel &deformitatis plane incurii nihil quidquam palpebris vel supponunt vel imponunt palliationis gratia, nihilo secius obstrictos se ad leges &cautelas, §. 14. traditas, mundificandae suae oculi orbitae sciunto, nisi ab honestiorum celebritate hominum jure meritoque excludi, aut ex Scylla in Charybdin incidere malint, aut in talem relegari mundum, ubi inter caecos luscus regnat. Jam vero claudendi sunt rivuli, sat prata biberunt, ne inverso illud Horatianum sensu succinere cogamur: amphora coepit Institui, currente rota cur urceus exit? Agrum ingredi nobismet ipsi videbamur, in quo Infelix lolium &steriles dominantur avenae! Ast praeter spem è tenui semente copiosior effloruit messis. Si vero minus vendibili vino hederam suspendimus, sic tamen suspendimus, ut liberum cuique judicium haud inviti permittamus. FINIS.