Latin
8
Burchard David Mauchart, Oculus artificialis 8
Unproofread scanNot analysed yet
Pinacotheca Stutrgardiensis nostra exhibet nitidissimum avtomatum, ex argento effictum, quod refert Regem Gustavum Adolphum equo insidentem, &,juxta alios brachiorum atque capitis motus, supposititiorum quoque oculorum adductorios atque abductorios. Sed transeant haec, forsan nimis longe petita! E Pirisci Lexico antiq. Rom. T. 2. p. 175. locus subit memoriam, ubi tradit: fuisse etiam Medicos ocularios statuarum: qui, licet his oculi nunquam dolerent, tamen oculorum curam in ipsis gesserint: atque hos fuisse oculorum in statuis repositores, quos cum excidissent, denuo reposuerint in sua loca. Unde apud Plutarchum de Pyth. orac. p. 397. E. legatur: Ego similium memoriam casuum renovavi, qualis est, quod oculi e statua Hieronis Spartiatae exciderunt, antequam ille ad Leuctra occubuit. Haecque Plutarchi verba illustrantur inscriptione, adducta a Spon. Miscel. Erud, antiq. Sect. VI.