Latin
M. RAPILIVS SERAPIO HIC
Burchard David Mauchart, Oculus artificialis 8-2
Unproofread scanNot analysed yet
M. RAPILIVS SERAPIO HIC AB ARA MARMOREA OCVLOS REPOSVIT STATVIS QVA AD VIXIT BENE. Dolemus vero, quod a paucissimis Medicis &Chirurgis, ipsisque etiam illis, qui oculariae Medicinae expressam navant operam, haec de oculis artificialibus doctrina vix summis attinτς Soattingatur digitis, a plurimis sicco pede praetereatur, atque sic a nemine, quantum novimus, pro dignitate exhauriatur. E plurimis sane, quos consuluimus, Auctoribus, non nisi sequentes allegabimus, qui aliquam, sed utplurimum nimis brevem atque mancam injecere mentionem, alio se referente ad alium.